# Museum Wormianum 47.5-8

Ole Worm, Museum Wormianum, 47.5 to 47.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/47.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/47.5

Cum ego pixidem acciperem, fundus ejus obductus erat cerâ rubrâ, cui inhaesit lapidis calx exiguâ quantitate, drachmarum nempe duarum, cui superstrati erant ad operculum usque bombacis flocci, operculum verò pixidi cochleâ aptabatur. PUMEX, Graecis kίζοηρις, quasi à vermiculis erosus, Germanis Byn-stein/ Kratstein quia in Balneis ad cutim fricandam eo utuntur. Lapis est erosus spongiosusque, exiguis cavernis refertus. Colore quandoque est nigro, qualis ille, quem Islandiae Hecla evomit; quandoque cinereo, quandoque candido. Duritie etiam differunt: quidam manibus in arenam teri possunt, quidam duriores, omnes adeò leves ob aërem inclusum, ut aquae innatent. Candidi reliquis praeferuntur, ut & leviores, qui maxime aridi & spongiosi, atque facile teri possunt, & fricando non nimis arenosi. Pictores ad telas suas laevigandas eo utuntur; Balneatores in Balneis ad corpora fricanda. Ustus trinâ ustione & vino exstinctus extenuat & siccat, cicatrices emendat; dentifricia quoque ex iis fiunt. Ex Incendio Heclae magnos & globosos, nigros tamen ejaculatos tenemus, qui leves admodum sunt, licet magni. PUMEX VULCANI, qui Syracusanus etiam dicitur, quia Mons Vulcani non procul Syracusâ distat. Sunt namque prope Siciliam, septem Insulae Vulcaniae, seu Aeoliae dictae, ex quibus quaedam sulphure, bitumine, aliisque mineralibus scatentes, è montibus ignem eructant. In primis mons Vulcanus dictus hujusmodi incendio celebris; in eo lapides excocti, & exusti, porosi evadunt, & in Pumices degenerant. Hujus frustulum album ad Cinereum inclinans, asperum, leve, vix scrupulos duos pondere superans, mihi ex Siciliâ redux attulit D. Thomas Bartholinus, quòd reliquis pumicibus subtilius est, easdemque cum aliis obtinet vires. FLUENTIS AETNAE COAGULUM, massa quaedam est ex Aetnâ monte Siciliae petita, colore atro ad lividum inclinante. Coagulum vero dicitur, quia haec massa coagulata est ex lapidibus, calce & sulphure, quae simul calore flagrantis Aetnae liquefacta, instar rivi igniti ex Aetnâ defluunt, sed frigore tandem ambientis condensatae, massam hanc praebent, in quâ duriora & crassiora infimam tenent partem, sulphurea verò & leviora suo colore se prodentia superiorem, in vitream quasi substanhttp:ssdigi. ub. uni-heidelberg. c

---

Ole Worm, Museum Wormianum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Museum_Wormianum.
