Latin
48.1 to 48.3
Ole Worm, Museum Wormianum 48.1-3
Unproofread scanNot analysed yet
Chrysolitum aemulatur alius lapillus ex eodem erutus monte, pondere scrupuli semis, aureus, pellucidus; qui etsi dubitetur an inter gemmas locum mereatur cum priori, quia tamen hic de iis, quae ex Aetnâ monte sunt allata, agitur, hic eis locum tribuendum censui. PORUS vel TOPHUS, Graecis πώῶρος, asper est, scaber, naturâ facile in arenam solubilis, cum Pumice affinitatem habens; quia enim porosus &foraminibus plenus, levitate praeditus est. Reperitur variis in locis Germaniae, prope Coburgum in ditione Mansfeldicâ, &alibi. Roschildiae etiam in magnâ copiâ hortos in urbe sepis loco eo cinctos vidi. Propter levitatem commodissimi sunt ad replendas parietum collabentium rimas, cum prae levitate non premant, &glutinent facile extrema. Cum vero omnis Porus naturâ suâ fit scaber, levis &friabilis, Plinio teste, huc non immerito à quibusdam referuntur ALCIONIA, quae etiam lapideam habent naturam, sed ortum tamen ex mari, cujus aquae cum salsae sint, ex ejus spumâ, cum tenuissimis sordibus permistâ, accedente succo lapidescente, in varias figuras concrescunt. Nomen verò trahunt ab avibus, quae Halcyones à Graecis, à Latinis Alcedones vocantur, quia ex iis mari innatantibus nidos fingunt &construunt. Alcionii verò duo videntur genera: unum mollius, quod spongiosam &vegetabilem habet consistentiam, de quo inter Vegetabilia suo loco sermo erit; Aliud durius &lapideum, Pori lapidis naturam habens. Hoc etiam partim ramosum est, quod ad corallia spectare videtur, atque inter ea recensebitur: partim globosum, de quo nobis hic sermo erit; ἀλὸς ἄχνην quidam esse putant. Veteres quinque genera proponunt. Unum figurâ spongiae spissum ` alterum figurâ longiusculâ, foraminibus plenum, laeve, odore algae simile. Tertium ad vermiculi figuram propius accedit &ad purpurae colorem, sed molle est; Milesium vocant. Quartum lanis pinguedine sordidis foraminibus plenum, leve. Quintum quia leve quoque, fungo simile, intus asperum, pumicem refert, acre, odore carens. Nos ea genera, quae habemus, enumerabimus.