# Museum Wormianum 48.4-7

Ole Worm, Museum Wormianum, 48.4 to 48.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/48.4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/48.4

Ad primum genus refero primum ALCIONIUM seu PORUM ROSEUM. Est enim instar Spongiae spissum & grave, ovalis figurae, in superficie scabrum & porosum. Quia verò foramina ejus ita sunt disposita, ut figurâ suâ Rosas parvulas aemulentur, Roseum vocavi; alioquin fibrae seu laminulae, ex quibus constare videtur, transversim oblique corpus lapidis pertranseunt. Quibusdam in locis majora habet foramina, in quibus vermiculi aut testaceum quid nidulari potest. Ad Alcionium secundum Dioscoridis referendum illud videtur, quod ex Islandiâ Anno MDCLI. accepi. Corpus est oblongum, unciarum novem longitudine, latitudine quatuor, quadratum ferme & compressum, supra corticem quendam (ut videtur) concretum, ejusdem longitudinis, sed latitudinis minoris, adeo ut vaginam gladii referat, colore ferrugineo. Credo in eo aviculas nidos construxisse, quia omni ex parte cavum est. Supra hunc corticem concrevit Alcionium ipsum unciae crassitie quibusdam in locis leve, molle, friabile, spongiosum, inaequale, foraminibus majoribus & minoribus praeditum, coloris cinerei, nisi quod in uno latere ad viriditatem vergat. Insipidum plane est, nisi quod intra dentes contritum arenaceum quid prae se ferat. Ex spumâ marinâ & quisquiliis arenaceis concretum arbitror. PORUS ROSEUS ALTER is est, qui quidem ejusdem substantiae esse videtur, sed totum corpus rosam figurâ aemulatur. Rotundus est, in diametro rotunditatis uncias tres habens; parte sessili vestigia apparent trunci aut radicis, ex quâ tanquam ex centro in circumferentiam lineae recta excurrunt per superficiem inaequalem tuberculis & sinubus, pars vero convexa hinc inde discurrentibus crispatis prominentiis inaequalibus folia rosarum aemulatur, unde hoc nominis ei indere placuit. Aliud haitp:sidigi. ub. uni-heidelberqu. de / diglit worm 1bt Aliud est, quod huc etiam referri potest, spongiosum & grave pari modo scabrum & porosum, globosum, sed non ut in priori Rosam refert pororum dispositio, verum extuberantibus & hinc inde discurrentibus tubulis & cavitatibus continuum undarum fluxum & refluxum egregiè repraesentat, unde ALCIONIUM UNDATUM vocare libuit, ejusdem alioquin cum priori est substantiae & duritiei.

---

Ole Worm, Museum Wormianum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Museum_Wormianum.
