Latin
5.1 to 5.4
Ole Worm, Museum Wormianum 5.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
de /diglit worm 1β cundas, dura est &fabris lignariis usitata; vi pollet adstringendi, reprimendi &fluxum sanguinis sistendi. Huc spectat PNICITES à Pnigeo vico Lybiae Mareotidis appellationem trahens, Germani Swartzer-freite vocant. Pinguis est, spissa, mollis, nigra, adstringens &acris valde, sapore vitriolum refert, quod etiam flavo colore ex eâ sudare videtur. Constat partibus diversis, quarum quaedam refrigerant &abstergunt, aliae calefaciunt &acres sunt. Ad Pnigitem referenda massa quaedam nigra, ponderosa, sub titulo Swarz Mutter eide mihi donata. Madefacta lineas ducit nigras, sapore nullo peculiari praedita est. Pondus verò arguit compositam esse, &metallum in se claudere. Cujus rei experimentum facere non licuit, siquidem exigua saltem ejus mihi est portio. TERRA NIGRA RANDRUSIENSIS in hunc censum etiam venit. Nigra est, arenosa, exiguis glebis intermista, non admodum ponderosa, colore nigro digitos inficiens, salsum quid sapore praeferens. Usum alium habere non scitur, quam quod pictores eâ utantur perinde ac fuligine piceâ, ad nigros colores rebus inducendos. GLEBA GRATIANOPOLITANA ex cinereo nigricat, durior aliquanto est, sed friabilis, ab accolis inter lapides recensetur. Reperitur in Delphinatu Galliae duobus milliaribus à Gratianopoli, in monte ardenti, quem incolae vocant la Fontaine qui brule. Locus igne concluso assiduè ardet, ubi exterior terrae superficies removetur, flamma emicat &latius serpit. Bitumen &Sulphureum quid redolet, à combustione cinereum colorem acquirens. Mihi dono Clariss. D. D. Stougardii obtigit Anno 1638. FULIGINEI coloris Creta in laminas scissilis, lineas ducit madefacta fuligineas, obsoletè nigricantes; vi abstergente praedita esse videtur. CRETA ARGENTARIA fabri argentarii utuntur, quae species quaedam Margae esse videtur. Tonsores TRIPELA vasa orichalchica poliunt &mundant, eâque utuntur &alii artifices, qui metallica poliunt; grana enim habet minima, sed tamen robusta, quo nomine ad poliendum apta. Varia ejus sunt genera, quaedam substantia terram &cretam exprimunt, quaedam lapides &caementum. CAP. IV. De Terris quae in usum Medicum veniunt. NUNC ut terras enumeremus quae vim Medicamentosam obtinent, &à nobis asservantur, prius de earum viribus in genere aliquid dicendum, ex quo cujusvis facultates facili negotio investigare licet. Omnis Terra, quia corpus natura siccum est, exsiccandi vim obtinet. Quae adstringit, frigida censetur, idcirco refrigerat &expellit. Quae acrimoniam quandam habet, caloris est particeps, quocirca calefacit, quo acrior eo calidior.