# Museum Wormianum 51.5-8

Ole Worm, Museum Wormianum, 51.5 to 51.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/51.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/51.5

Crusta vero ramulis obducta coloris est nivei, exterius scabra, arenacea, nullius saporis, generar vero in fonte in loco Comner dicto, tribus milliaribus ab Oxoniâ distante retulerat ei à quo acceperat. Alius est STALACTITES CRUSTACEUS durior, candidior, ex inaequalibus, quoad crassitiem, concretus crustis, quibus venae quaedam intercurrunt purpureae, & luteae. Extima ejus superficies candidior reliquis, & cretae modo quibusdam in locis manus colore candido inficit, utraque vero, tam concava quàm convexa, scabra est & inaequalis. Ex Galliis aliud genus accepi candidum, splendens, sacchari consistentiam habens, quod in specu quodam subterraneo, duabus ab urbe Turonum Leucis distante la Cava Guttiere dictâ, reperitur. Hanc autem cavernam intrantibus, faces lumen ut praebeant necessum est; summum in eâ frigus medio aestu, hyeme verò tepet, ut subterraneae cavernae solent. Hic aqua per fornicis poros sese insinuans vaporis formâ, paulatim ita lapidescit, & ob puritatem admixti succi lapidescentis, splendorem acquirit. In Thermis Islandicis aqua etiam lapidescit & in crustosum convertitur STALACTITEM. Transmisit ad me anno praeterito ingenuus juvenis Trebonius Jonas Islandus talem massam, suis literis de ejus generatione haec inserens: Addo massam quandam lapideam ex luto, vel ligno, (ut creditur) in hanc, quam nunc cernere licet, materiam transmutatam, in fonte illo fervido, à Saxone in Praefatione operis sui indigitato: qui fons nostratibus GEISER dicitur, quod aquam fervor ingenitus in sublime evomat. Huic fonti Clariss. D. M. Brynulphus Episcopus honoratissimus, nuper lanam probandi causâ imponi curabat, quod putabat illam lapidi ob mollitiem maxime contrariam materiam referre. Quae verò hic exspectanda sit Metamorphosis, tempus & experientia dabunt. Haec ille. LI. Massa haec quam habeo quadrata ferme est, tam in longitudine, quam latitudine, tres habens uncias, coloris cinerei, aspera, ex crustis sensim concreta, arenacea plane hitp:sidigi. ub. uni-heidelberqu. de / diglit vorm 16l

---

Ole Worm, Museum Wormianum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Museum_Wormianum.
