# Museum Wormianum 52.5-6

Ole Worm, Museum Wormianum, 52.5 to 52.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/52.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/52.5

Ejus species mihi est ex Thermis Carolinis allata, ex guttis aquarum rotundis seu sphaericis in lapidem gypseum ejusdem figurae coagmentata, coloris candidi ad fuscum inclinantis. Separatae guttae pisa magnitudine & colore prorsus referunt, unde vulgo PISA CAROLINA vocantur, quod in Thermis Carolinis frequenter inveniantur. Lapis integer massam ovorum piscium majorum exprimit, continentur verò in câ pisa plurima, suis quaeque inclusa favis seu loculis, ex quibus levi negotio extrahuntur, Iconem hic damus. Huc spectat AMMONITES seu HAMMITES, ex arenis compositus majoribus, ita ut ovis minorum piscium similis etiam videatur. Is, quem ego teneo, coloris est ferruginei, & ad Cenchritem quorundam referendus: singuli enim globuli, ex quibus constat, granum milii vix superant, facile vero disjunguntur; unde est, quod is, quem ego teneo, globulorum segregatione indies minor reddatur. GLOhitp:lsdigi. ub. uni-heidelberqu. de / diglit/ worm 6i GLOBULI MAJORES concreti huc quoque referendi videntur, quorum mihi tria sunt genera. Quidam candidi sunt, exactè sphaerici, iique vel singulares, vel bini simul juncti, vel terni, vel quaterni ex materiâ albâ & gypseâ constantes.

---

Ole Worm, Museum Wormianum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Museum_Wormianum.
