# Museum Wormianum 53.5-8

Ole Worm, Museum Wormianum, 53.5 to 53.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/53.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/53.5

Eodem lapide etiam uti solent in formâ cataplasmatis redacto, cum Geranio contuso & oleo Olivarum, vel Rosato, tam felici successu, ut sine ullo dolore & inflammatione partis ossa coagmententur. Hasce tamen hujus lapidis vires extenuare videtur Guilhelmus Fabricius Hildanus lib. 1. observ. 90. ubi inquit: Graviter errant impostores nonnulli, qui hoc lapide se fracturas paucorum dierum spacio posse curare gloriantur: Attamen illum singulari quadam virtute, & proprietate occultâ generandi callum, praeditum esse certum est. Eo enim refert idem se curasse fracturam completam & compositam triginta dierum spacio, in sene, qui alioquin duorum mensium spacio curari nequiverit. Verum experientiâ doctus, monet in corporibus bene habitis & juvenibus cautè eo utendum esse. In iis enim callum nimis magnum generare solet, ut deformitatem inducat. Quocirca hoc genus remedii saltem in senibus & extenuatis, quibus languet calidum innatum, adhibendum esse censet. Alioquin hujus pulvere ad dentes dealbandos uti solent. Anshelmus Boëthius illam speciem, quae odorata est, & margam in se continet, vim antidotalem habere autumat, & in Peste, febribus malignis, ad sudores movendos, & malignitatem per sudores expellendam, multum praestare ait, non secus ac cornu Monocerotis vulgò putatum. Quem in finem in pulverem redigi vult & aquâ ablui, ut arenosa subsidant, postea in pastillos redigi, & instar Terrae sigillatae asservari. Sed arbitror eum de altero lapide, quem Unicornu fossile vocant, & de quo mox sermo erit, loqui. Alioquin de Osteocollâ justum tractatum conscripsit Thomas Erastus, qui videatur. In officinis quibusdam, pro Osteocollâ, Stalactitis quandam speciem vendunt, albam, porosam, levem, mollem, facile in liquore solubilem, sapore subsalso, quam tamen eandem cum Osteocollâ virtutem obtinere mihi non persuadeo. Subvereor esse spumam maris hittp:ssdigi. ub. uni-heidelberqu. de / diglit vor

---

Ole Worm, Museum Wormianum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Museum_Wormianum.
