Latin
54.5 to 54.6
Ole Worm, Museum Wormianum 54.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Oculis lachrymantibus, si cum lacte in pollinem tenuissimum redactum instilletur, prodesse volunt, vi exsiccante &adstringente ulcera ad cicatrices perducere, intertrigines &ambusta curare observatum. Verum non omnia hujus generis, hasce facultates obtinere recte statuunt quidam, qui magnam in hisce observarunt diversitatem; ut enim formâ, origine, &substantiâ inter se differunt, ita quoque viribus &facultatibus. Quaecunque lapidum instar dura sunt, inodora, neque medullam habent, vix aliâ, quam exsiccandi vi pollent. Tale frustum ego possideo, quod durum instar lapidis, solidum, ponderosum, lignum fraxini prae se fert: venae enim, striae &laminae ex quibus constat, nodis, nodosisque foraminibus insignitur, adeò ut figura externa plane fraxinum repraelentet; quocirca ad vulgaria ligna lapidescentia potius quam ad cornua fossilia retulero: adstrictionem in se habet nullam, nec odore aliquo praeditum. 16ei Quae facile in pulverem rediguntur, linguae adhaerent, molliaque sunt, viribus enumeratis hiitp:sidigi. ub. uni-heidelberqu.