# Museum Wormianum 54.5-6

Ole Worm, Museum Wormianum, 54.5 to 54.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/54.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/54.5

Oculis lachrymantibus, si cum lacte in pollinem tenuissimum redactum instilletur, prodesse volunt, vi exsiccante & adstringente ulcera ad cicatrices perducere, intertrigines & ambusta curare observatum. Verum non omnia hujus generis, hasce facultates obtinere recte statuunt quidam, qui magnam in hisce observarunt diversitatem; ut enim formâ, origine, & substantiâ inter se differunt, ita quoque viribus & facultatibus. Quaecunque lapidum instar dura sunt, inodora, neque medullam habent, vix aliâ, quam exsiccandi vi pollent. Tale frustum ego possideo, quod durum instar lapidis, solidum, ponderosum, lignum fraxini prae se fert: venae enim, striae & laminae ex quibus constat, nodis, nodosisque foraminibus insignitur, adeò ut figura externa plane fraxinum repraelentet; quocirca ad vulgaria ligna lapidescentia potius quam ad cornua fossilia retulero: adstrictionem in se habet nullam, nec odore aliquo praeditum. 16ei Quae facile in pulverem rediguntur, linguae adhaerent, molliaque sunt, viribus enumeratis hiitp:sidigi. ub. uni-heidelberqu.

---

Ole Worm, Museum Wormianum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Museum_Wormianum.
