# Museum Wormianum 55.1-4

Ole Worm, Museum Wormianum, 55.1 to 55.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/55.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/55.1

de / diglit worm 16 meratis pollent: illa inprimis, quae gratum spirant odorem, ad cordis commendantur affectus; cor enim roborare, & à malignitate praeservare animadversum est. Si substantia ipsa ante transmutationem fuerit à Cervo, Elephante, Fraxino, juglande arbore, aut aliâ re quae venenis adversatur, maximam ad expellenda & superanda venena habebit efficaciam, eoque majorem, si odor ipsius arboris, vel prioris corporis adhuc deprehendi possit. Tum enim qualitates istas adhuc in transmutato corpore remansisse, ac vires, quae in subtiliori materia haerent, nondum periisse, sed accedente novâ & subterraneâ hac materiâ auctas esse, probabile est. Mihi hujus notae sunt fragmenta quaedam. Unum teres, brachii crassitie, trium unciarum longitudine, in diametro uncias duas cum semisse habens, cui cortex abrasus, ut substantia remanserit nivea, albo colore manus tingens, cui per longitudinem venae quaedam coeruleae & fuscae inseruntur, solidum alioquin & porosum, linguae adhaerens, cornu cervi ustum referens, pondere unciarum quinque; quod, ex notis, melioris generis esse colligo. Aliud genus mihi est cinereum, magis compactum, molle tamen & odoris grati, cornu cervini faciem ostentans, valide adstringens. Tertium fuscum est, exteriori cortice ad nigredinem tendens, altero durius aliquanto, ita tamen, ut cultello radi possit, leve, adstringens, non adeo friabile ut alterum, ebur ustum externe referens. Fuscum etiam est aliud, sed venis nigris, albis & luteis aspersum fibris per longitudinem excurrentibus, longitudine digiti, pondere drachmarum quinque, fragile, arenaceum, ligni alicujus scindulam repraesentans, odore non ingrato, adstrictione validâ; quod etiam ad notae melioris cornu fossile refero. CAP. VII. De Amiantho, Selenitide, Talco, &c. QUAE hoc capite junguntur, magnam affinitatem invicem habent, eo quod in laminas findantur, aut in fila ducantur, & splendorem quendam adjunctum habeant. AMIANTHUS, aliàs Asbestinus lapis, quod non comburatur, Paulo Veneto Salamandra ob eandem dicitur causam, Zoroastro Bostrychites, à quibusdam Pelia, ab aliis Corsoides, quia canitiem prae se fert: Sparta polia, quia Sparti canitiem aemulatur; Linum, quia manibus netur & texitur; sed Asbestinum, quia ex Asbesto factum; à Plinio Vivum, quòd igne non soleat mori; A Pausaniâ Carystium, quia effoditur ad Carystium; Alumen a Quadrigario, propter similitudinem quam cum Alumine scissili habet, à quo hoc differt, quod Alumen scissile adstringat, Amianthus parum pungat linguam & non adstringat.

---

Ole Worm, Museum Wormianum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Museum_Wormianum.
