Latin
55.5 to 55.7
Ole Worm, Museum Wormianum 55.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Lapis est alumini Schisto simillimus, ignem respuens, adeo ut eo non modo uri non possit, sed purior reddatur, colore ad viriditatem obscuram tendente, quandoque &ferreo; attritione facile in tenuia filamenta solubilis, mollis enim est, &quod efflorescit dum teritur plumas refert, unde flos petrae à quibusdam vocatur. Nascitur secundum Dioscoridem in Cypro, item in desertis Indiae, ad Carystiam Euboeae oppidum; in Norico in Metallis Suaci, etiam in Norvegiâ quandoque. Olim in fila aptabatur, mappae ex eo tanquam lino fiebant, quae sordibus conspurcatae puriores igne exustae reddebantur, ac magis splendebant quam si lavarentur. Unde Plinius: Ardentes in focis conviviorum ex eo vidimus mappas, sordibus exustis splendentes igni magis quam possint aquis. Lavatur lapis, pectitur, netur, texitur, tametsi quia brevis difficulter conficiantur ex eo non solum mappae, sed &mantilia. Ex eo Brachmannes Indorum Philosophos sibi vestes confecisse Hierocles scripsit. Quondam ex eodem funebres Regum tunicae fiebant, quibus induti in rogos ardentes imponebantur, ut corporum cinis à lignorum cineribus secretus in sepulchro condi posset. Modus vero, quo ex eo fiant lina, jam penitus ignoratur. Joh. Bapt. Porta, in Magiâ suâ Naturali, aenigmate quodam illum propofuisse vult videri, sed ex eo nemo evadit sapientior. Mihi ab amico haec ejus praeparandi ratio est communicata, quam pro certissimâ &experientiâ comprobatâ venditabat; licet magni secreti loco tenuerit, hic tamen eam proponere placuit. 1a. Amianthi fibris longioribus praediti (quod reliquis praefertur) infunde http:ssdigi. ub. uni-heidelberg. c