Latin
56.5 to 56.7
Ole Worm, Museum Wormianum 56.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Lapis est Crystalli instar pellucidus, in bracteas tenuissimas scissilis, colore albo, cineréo, quandoque nigricante, quin &variis coloribus, melleo, nigro, fusco, conspicuus; candidus tamen solus translucet, reliqui minus translucent, aut obscuri sunt, splendent tamen: quandoque mollis &in crustas facile scissilis, quandoque durior difficulter scissilis, caloris &frigoris patiens; sed ab humido corruptibilis. Ex Moschoviâ magna candidi provenit copia, unde apud nos Rysch-glaß/ seu vitrum Ruthenicum appellatur. Extat etiam in Hispaniâ, Cypro, Italiâ, Germaniâ &Norvegiâ, saepe saxo Marmoreo implicatur, aliquando laterculis distinguitur, aliquando Crystalli modo sexangulâ figurâ excrescit. Alumen Scajolae quidam esse volunt, sed Aluminis naturam non sapit, neque adstringit. Est &mihi quaedam ejus species, quae ad colorem flavum tendit. Usum habet à prisco aevo, etiam Senecae aetate, in specularibus, quae fenestris inserta aërem excluderent, &lumen intromitterent. Talia specularia habet templum Cosvici in Saxoniâ &Merseburgi in Thuringiâ. Laternas etiam ex iis fabricant elegantes, quae lumen pulchre transmittunt nec candelarum flammis comburuntur. Crudo speculari etiam quidam utuntur Caementi loco, usto verò calcis &gypsi, quo etiam uti solent mulieres ad faciem dealbandam &derugandam, candidissimus namque est: usti pulvis inspersus fistulosis ulceribus, brevi carnem generat. Ramenta cruda ex vino austero pota dysentericis auxiliantur. Parari potest ex eo liquor, ut ex Talco ornatui inserviens. Mihi hitp: ssdigi. ub. uni-heidelberqu. de /diglit/ worm ic Mihi ex eo cruda massa est, pondere librae dimidiae circiter, in Norvegiâ inventa, quae in tenuissimas &splendidissimas bracteas facili negotio scindi potest.