# Museum Wormianum 56.5-7

Ole Worm, Museum Wormianum, 56.5 to 56.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/56.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/56.5

Lapis est Crystalli instar pellucidus, in bracteas tenuissimas scissilis, colore albo, cineréo, quandoque nigricante, quin & variis coloribus, melleo, nigro, fusco, conspicuus; candidus tamen solus translucet, reliqui minus translucent, aut obscuri sunt, splendent tamen: quandoque mollis & in crustas facile scissilis, quandoque durior difficulter scissilis, caloris & frigoris patiens; sed ab humido corruptibilis. Ex Moschoviâ magna candidi provenit copia, unde apud nos Rysch-glaß/ seu vitrum Ruthenicum appellatur. Extat etiam in Hispaniâ, Cypro, Italiâ, Germaniâ & Norvegiâ, saepe saxo Marmoreo implicatur, aliquando laterculis distinguitur, aliquando Crystalli modo sexangulâ figurâ excrescit. Alumen Scajolae quidam esse volunt, sed Aluminis naturam non sapit, neque adstringit. Est & mihi quaedam ejus species, quae ad colorem flavum tendit. Usum habet à prisco aevo, etiam Senecae aetate, in specularibus, quae fenestris inserta aërem excluderent, & lumen intromitterent. Talia specularia habet templum Cosvici in Saxoniâ & Merseburgi in Thuringiâ. Laternas etiam ex iis fabricant elegantes, quae lumen pulchre transmittunt nec candelarum flammis comburuntur. Crudo speculari etiam quidam utuntur Caementi loco, usto verò calcis & gypsi, quo etiam uti solent mulieres ad faciem dealbandam & derugandam, candidissimus namque est: usti pulvis inspersus fistulosis ulceribus, brevi carnem generat. Ramenta cruda ex vino austero pota dysentericis auxiliantur. Parari potest ex eo liquor, ut ex Talco ornatui inserviens. Mihi hitp: ssdigi. ub. uni-heidelberqu. de / diglit/ worm ic Mihi ex eo cruda massa est, pondere librae dimidiae circiter, in Norvegiâ inventa, quae in tenuissimas & splendidissimas bracteas facili negotio scindi potest.

---

Ole Worm, Museum Wormianum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Museum_Wormianum.
