Latin
57.5 to 57.7
Ole Worm, Museum Wormianum 57.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Quidam enumeratos jam lapides molles, potius glebas vocandas censent, eo quod molliores appareant, quam ut lapidum nomen mereantur; sed quo nomine voces perinde est, modo de re constet. Talci candidi &Argentosi glebae ex Germaniâ mihi sunt allatae. Impurioris verò &glauci in Norvegiâ magnus est proventus, unde etiam ejus habui copiam. Saxum illud Granatis praegnans, de quo supra dixi Molas in Norvegiâ confici, totum est talcosum, licet talcum illud impurius sit, &non facile ab adjunctis separetur. Aurei coloris etiam mihi crustulae sunt, Talcum aut potius Selenitidem exprimentes, cum laminis constent majoribus. Nigrum quoque extat in Norvegiâ, quod auri Minerae junctum, spem lucri praebet magnam. LAPIS SCHISTUS Talco &Selenitidi valde est affinis, non quidem ille qui Haematitidis species à multis constituitur; sed alius, albus, perspicuus fermè, in laminas scissilis sibi invicem cohaerentes, instar Selenitidis aut lapidis specularis. Reperitur in fodinis argenteis Norvagiae, eique venae argenti ita innalcuntur, ut purum per ejus corpus ramulis eleganter distinctum perreptet. Quidam Alumen Scajolae esse volunt, ut supra diximus, quidam ad fissilia Saxa referunt, quod etiam monuimus; vulgo Quartzum vocari arbitror. CAP. VIII. http:sidigi. ub. uni-heidelberg. c