# Museum Wormianum 59.5-7

Ole Worm, Museum Wormianum, 59.5 to 59.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/59.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/59.5

Nec quovis tempore ibidem reperiuntur, sed, cum exuvias deponunt & novam Crustam acquirunt, crescunt & decrescunt; Albertus plenilunio crescere ait, praesertim in foeminis. Commendantur ad sanguinis concreti dissolutionem & expulsionem, quia tenuium sunt partium & facultatis diurenticae; potionibus vulnerariis miscentur. In pulverem triti, & cum vino diuretico propinati, calculos rumpunt & per urinam expellunt. Ad notham Pleuritidem eorum pulverem, cum aquâ foliorum Persici, post venam sectam exhibet Leonellus Faventinus. Albertus cordis vires roborare dicit. Ex iis in pulverem redactis dentifricium optimum fit, cum tartaro albo ulceribus pudendorum aspergitur utiliter, ad album mulierum fluxum, colicos ex pituitâ dolores, & Epilepsiam à Gelnero commendantur, urinam movent tam in homine, quam jumentis, ad festucas, pulverem, aliaque quae oculis inciderunt eximenda, ejus vim saepius sum expertus: integer lapillus oculo inditur, ita ut à palpebrâ comprehendatur, & compressa ejus pars oculi corpus tangat, convexa palpebras, dein digito exterius palpebrae admoto circumrotatur, donec locum affectum tangat, & secum quod inciderat auferat. Sine omni incommodo aut molestiâ per aliquod tempus in oculi orbitâ detineri potest. Lubet I. B. Helmontii de hisce oculis cancrorum observationes addere: Stomachi cancri sunt in capite prope verticem, inquit. Mares enim quotannis aegrotare incipiunt à mensis Junii medio: foemellae dein in Julio ante testarum exuvium. Sunt enim per dies novem & amplius veluti semiexanimes ac immoti. Quâ tempestate stomacho illorum exterius obducitur membranula nova, inter quam hitp:ssidigi. ub. uni-heidelberqu. c

---

Ole Worm, Museum Wormianum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Museum_Wormianum.
