# Museum Wormianum 6.1-4

Ole Worm, Museum Wormianum, 6.1 to 6.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/6.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/6.1

Anshelmus Boëtius ad lapidem GALACTITEM refert quando durior est, qui quod ad lac mulierum generandum commendetur. Sic autem de eo Gesnerus, diligentissime ejus historiam est persecutus. In speluncâ quâdam Stockhornii ditionis Bernensis, ut & Iracti Lucernensium, per summum montem fornici adhaerens, nascitur substantia quaedam fungosa, friabilis, alba, levissima, quam Fungum Petraeum dixeris, vel Agaricum Saxatile, tam similis hujus est facies; incolae Germanice Monmilk appellant, id est, LAC LUNAE, ex substantiâ albâ, spumosa, quâ concretus videtur. Hic lapis (si nomen lapidis meretur) Aquae mixtus, albo lactis colore eam tingit. Insipidus est, siccat sine morsu, nulla in eo asperitas, & totus cum salivâ madentis liquescit, praesertim quò melior fuerit. Nam & crassior asperiorque reperitur, immaturior nempe & crudior, qui odore etiam caret, concoctus vero & perfectus asperitatem amittit, ita albidior colore, & pondere levior redditur, suaviter odoratus. Videtur quandam Holosteis dictis lapidibus, qui in terrâ arenosâ in Palatinatu effodiuntur, proximam habere naturam, & lapidi, quem ego ab odore Cidonitem nomino. Superstitiose quidam adversus quemcunque morbum cujusvis, propter quem expresso ipsius nomine è speluncâ eruitur, salutarem esse putant. Lucernae in Pharmacopolio venire solet. Pollinem ejus Chirurgi ulceribus desiccandis inspergunt. Sunt qui Nutricibus, ad augendam lactis copiam, pollinis hujus 3j. exhibeant è jure, ni fallorcarnium. Potest autem commodius ex lacte Amygdalarum, cui immixtus hic pollen aliquot horis fuerit, colatus propinari cum pauco saccharo & aquâ foeniculi. Ajunt mammillas evidenter hoc auxilio turgere, & repleri lacte. Praesertim à docto quodam viro nuper proditum invenio, Lac Lunae, in profluvio sanguinis, utiliter dari tanquam somniferum, idque sibi experimento constare. Quod ad nomen priscum, ego aut ipsum Morochtum veterum esse aliquando putavi, aut easdem certe illi facultates esse. Sed amicus quidam, rerum fossilium omnium cognitione clarus, Margae friabilis genus esse voluit. Haec Gesnerus. Est mihi alioquin alia MARGA SAXATILIS CINEREA, in Saxorum cavitatibus & fissuris. Hujus generis illa quam teneo, similis videtur ei quam describit Agricola de Nat. Fossil. lib. 2. cap. 10. ac ab ipso Marga Gostarica nuncupatur.

---

Ole Worm, Museum Wormianum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Museum_Wormianum.
