Latin
6.5 to 6.7
Ole Worm, Museum Wormianum 6.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Cinerei est coloris, ex crustis crassis constans, sapore aridiusculo, vim adstringentem &Emplasticam habens, unde exhibita sanguinis profluvium sistere solet; foris vero applicata, easdem vires habere putatur, quas terra Samia. MARGA SAXATILIS INCARNATA ex montibus Bohemicis allata, similis plane ei est, quam in Lygiis montibus reperiri scribit Svenkfeldius. Gleba est pinguis &lubrica ad contactum, quamvis &quaedam particulae asperiores; colore incarnato, inaequalis, ponderosa, linguae adhaerens, chartam &digitos subluteo tingens colore. Cum Bolo Armenâ facultatibus convenire videtur, unde prodest ruptis, ex alto devolutis, Haemorrhoicis, Dysentericis; Medetur fracturis ossium, Venenis morbisque pestilentibus resistit. MELIA TERRA ad hanc classem spectat, à Plinio Melinum dicta, ab insulâ Melo, coloris cinerei, aspera, linguam tactu siccat, mundat, colorem bonum conciliat, attenuat pilos, scabiem &vitiligines delet. Sed jam vix haberi potest. Ejus igitur loco esse potest, Terra Melitensis, quae in Insulâ Melitâ, nunc Maltâ, eruitur, cujus mihi copia &erudae &praeparatae. TERRA MELITENSIS cruda, tactu est aspera, colore albo ad cinereum vergente, adstringens. Ad Serpentium morsus potissimum commendatur, eamque vim à D. Paulo accepisse credunt, cum naufragus ad hanc insulam appulisset, ut in Actis Apostolorum legitur; quocirca quidam Lapidem S. Pauli vocant. Matthiolus lib. 6. in Dioscoridem cap. 40. negat conferre iis, qui ab Aspide aut Viperâ sunt demorsi. In insulâ Melitâ publicata est linguâ Italicâ charta quaedam, quae de viribus &Terrae hujus &Lapidum aliorum, qui ibidem reperiuntur, agit, in hunc modum. Vires glitsvorm it http:ssdigi. ub. uni-heidelberqu. de /d Vires Lapidis S. Pauli, Linguarum item, oculorum Serpentum pretiosorum, qui in Insulâ Melitâ reperiuntur. Terra, quae S. Pauli vocatur, in Insulâ Melitâ reperta, in ipsâ specu D. Pauli, quae, à civitate novâ, octo distat milliaribus, colore albo est, exque eâ fiunt imagines, tabellae, vasa, &alia ejus generis.