# Museum Wormianum 60.1-4

Ole Worm, Museum Wormianum, 60.1 to 60.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/60.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/60.1

Nihil autem cancer edit, aut in ejus stomacho reperitur, quantisper isti lapides sunt in stomacho ejus, vivitque circiter viginti septem dies, tam ex veteri suo stomacho sensim absumpto quam ex usu resolutorum postea lapidum. Addo rarissimum Diureticum ex hoc lapide colligi, etiam Vulnerarium & febrifugum, modo resolvatur in formam pristini lactis. Haec & alia Helmontius. Chymici ex iis Essentias praeparant, Magisteria, Arcana, quibus ad affectus praedictos, in minori dosi, at majori efficaciâ, ut ajunt, uti possunt. Magisterium fit ex iis in aceto destillato dissolutis, & per oleum è Sale Tartari per deliquium factum praecipitato, ut, abstracto menstruo, remaneat pulvis subtilis aquâ edulcorandus. Arcanum ex oculis cancrorum pro ulcerosis & vulneratis mirabile, renovans, purgans & mundificans omne id quod contra naturam est, illudque per vulnus miro modo expellens ac protrudens, ita praeparat Anshelmus Boëtius. Resolvuntur oculi cancri cum vini essentiâ & spiritu, spacio mensis in Balneo Maris, postea aperto igne sedecim vicibus destillatur, semper destillatum faecibus affundendo, demum in Balneo maris vini essentia sexies ab oleo extrahitur cohobando. Hujus arcani 3j. cum Theriacae 3j. & aquae fumariae unciis aliquot, mane ac vesperi exhibetur. Huc referre licet TOPHUM jUVENCI Plinii; lapideam enim, sed mollem prae se fert substantiam, & ex animali non secus petitur ac praecedentes. Lubet ipsum Plinium de eo disserentem audire lib. 11. cap. 37. Est in juvencarum, inquit, secundo ventre pilae rotunditate nigricans Tophus nullo pondere; singulare (ut putant) remedium aegrè parientibus, si tellurem non attigerit. Ejusmodi Pilam seu Tophum omnibus notis Plinianis respondentem teneo, pugni magnitudine, ex ventriculo secundo bovis exemptum. Levissimus est, exterius cortice laevi nigricante tectus fuit, cujus portio aliqua adhuc restat. Sub exteriore hac alia est ex fusco cinerea, etiam lubrica & splendens; reliquum verò corpus totum ex pilis conflatum. Quod facto foramine exploravi.

---

Ole Worm, Museum Wormianum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Museum_Wormianum.
