Latin
62.1 to 62.4
Ole Worm, Museum Wormianum 62.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Non enim omne illud corpus quod attrahit Magnes est, sed in eo vena Magnetica; quocirca quibusdam in locis Germaniae ex eo optimum ferrum eliciunt. In Italiâ in montibus Viterbi, &in Ilvâ qui reperitur, exterius subrufus est, intus in fracturis nigricans &parum tendens ad coeruleum obscurum, in trahendo efficax valde, dum percutitur inhorrescit, lanugine quadam obsitâ, quae ad ferrum transmigrat si admoveatur. In Germaniâ etiam variis locis eruitur, prope vallem Joachimieam, Swartzburgum, Sneburgum, &c. Ex Norvagiâ etiam ad nos adferuntur viribus insignes, quorum aliquot ostendere possum. Magnetis naturam qui sunt scrutati, eum dividunt in tria genera: unum, quod ferrum trahit &plagas mundi ostendit; alterum, quod plagas mundi tantum ostendit, sed ferrum non trahit; Tertium, quod Magnetem alium ad se allicit: Quartum, quod ferrum abigere multi existimarunt, &Theamedem appellarunt, peculiare genus non constituit; inest enim haec vis omnibus qui ferrum alliciunt, &plagas mundi ostendunt. Affrictum enim ferrum Magneti, si ad aequilibrium ponatur, ab adversâ Magnetis parte, ferri contacta pars, aut ab eâdem, quae ferrum tetigit, ferri adversa pars abigitur. Vires Magnetis plane mirabiles sunt: inter eas enim &ferrum, seu chalybem, tanta est amicitia, ut ad mutuum contactum indesinenter adspirent, adeò ut si Magnes viribus magnis sit, ac ferrum liberum, ad Magnetem properet; è contra si Magnes exiguus ac liber, ferrum verò grave, ac rei alicui affixum, Magnes ad ferrum, ut illi conjungatur, se movet. Unde dubitatum à multis, an Magnes ferrum, an verò ferrum Magnetem traheret. Probabilius certe Magnetem ferrum trahere, quia sepultus in scobe ferri Magnes vires suas conservat &auget: ferrum verò rubiginem contrahit &perit, quod fit quia puriorem &subtiliorem ferri partem ad se trahit, sibique unit. Adhaec actionem trahendi communicat ferro, quam antea non habuit; si illam non haberet, utique communicare non posset. Accedit, quod ferrum metallum fixum sit, Magnes verò nondum fixus, unde vires &spiritus liberius emittere potest. Mirum verò, vim hanc attractricem nullo corpore interjecto impediri posse. Trahit enim per lignum, per lapidem, per vitrum.