# Museum Wormianum 64.1-4

Ole Worm, Museum Wormianum, 64.1 to 64.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/64.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/64.1

Sunt qui ad Margas Saxatiles hunc referant lapidem, sunt qui ad Osteocollas & Poros. Benedictus Cerutus, qui Museum Calceolarii descripsit, non tam lapidem quàm consistentiam lapideam esse putat, Samio Lapidi colore & duritie haud absimilem, quae non secus ac hic, ob tenuitatem, ab innatâ pinguedine emanantem, linguae oblata adhaeret, eam verò sub quintâ Calamitae Candidae specie à Plinio lib. 36. cap. 16. descriptam comprehendi, ubi deterrimam esse ait cum ferrum non attrahat. Cabeus & Thomas Broun Magnetis mollis genus esse vult, venis quibusdam magneticalibus & ferreis praeditum, in bolari & adstringente naturâ consistens, cujus beneficio linguae adhaeret, ut Haematites & Terra Lemnia. Cardanus ejus facultatis esse autumat, ut si styli ferrei mucro eo fricetur, ac in musculi carnem agatur extracto ferro, subito vulnus coëat, quasi nullum inflictum esset. Sed verum id esse negat is, qui experimentum fecit. Ad Amatoria eo abuti Magos refert Caesalpinus. Mihi ejus frustum est, cujus nigrae maculae & lineae Abrotani ramulos egregie exhibent, ut ait Musei Calceolarii autor sect. 3. HAEMATITES, sic dictus, vel quod sanguinei sit coloris, vel quod attritus aquariis cotibus, succum fundat sanguineum, vel quod polleat vi sanguinem sistendi. Vulgò Blod-sieen. Lapis est colore sanguinis concreti, obscuriore, durus, striis Antimonii instar praeditus, glebosus, vi sanguinem sistendi praeditus. Mediae naturae esse videtur inter terram, lapidem & Metallum, cum ex ramentis vel sedimento, quod aqua ex rubricâ seu saxo rubro abrasit, in lapideam substantiam sit compactus. Plinius ex Sotaco quinque genera enumerat, inter quae tamen quaedam potius ad Rubricas seu Cinabarim nativam sunt referenda, quam ad Haematites. Reperitur in variis Germaniae locis, inter Rubricas & ferri fodinas, ut in Valle Joachimicâ & propè Hildesheimium, sed prae reliquis commendatur Hispanicus, qui Compostellâ adfertur, figurâ angulosâ, ferri nigricantis colorem habens & splendorem. Excoquitur in ferrum ac cavernulis rubricam continet, interdum obscure ferrum trahere animadvertitur. Fit etiam ex Magnete usto. Colore alioquin variat; quidam flavescit, quidam rubescit, quidam nigricat, & ferri colorem exhibet. Frigidae, siccae, glutinantis, attenuantis & adstringentis est facultatis. Fluxus sanguinis quoscunque compescit gestatus & exhibitus, sive sint narium, sive uteri, sive aliarum partium. Oculis cruore suffusis, & lachrymantibus, cum lacte muliebri instillatus convenit. Succus ejus cotibus attritus palpebrarum asperitati, quam Τράχωμα Graeci vocant, conducit. Quidam ex vino ad Serpentium ictus propinant. Ad pulmonum ulcera & Haemoptoicam passionem valet, teste Tralliano, exhibendo ejus pollinem tenuissimum cum vino saepius à 3j. ad Biiij.

---

Ole Worm, Museum Wormianum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Museum_Wormianum.
