# Museum Wormianum 64.5-6

Ole Worm, Museum Wormianum, 64.5 to 64.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/64.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/64.5

Ulceribus itidem prodest, in pulverem tritus reprimit carnes excrescentes. De SCHISTO eandem non esse omnium sententiam supra monuimus. Quidam enim per Schistum Lapidis Amianthi speciem, aut Specularis, aut Alumen Scajolae, aut saxum fissile, quod vulgo Quartzum vocant, intelligunt; quod supra monuimus. Hic verò cum Plinio ex Sotaco, Agricolâ & Caesalpino, speciem quandam Haematiridis innuimus, cui nomen Schisti tribui vult Agricola, non quod aut findi possit facile, aut fissus sit, sed quod videatur quodammodo esse fissus. Mutuâ enim partium suarum compositione, quae ligni instar rectae creverunt, similis est Ammoniaco sali. Tam Schistus, quam Haematites, aut sanguini concreto similis, aut ferro, & tum interdum partes aliquae externae croceae. In eo saltem videtur differentia constitui, quod Haematites ferme semper glebae figurâ sit; sed Schistus, aut alterâ parte, aut utrinque cuneatus. Summa: hitp: sidigi. ub. uni-heidelberqu. de / diglit/ vorm i6l Summa: quantum ex Agricolâ colligere licet, Differentiam nullam inter Schistum & Haematitidem agnoscit, praeter jam dictam, quae in figurâ consistit. Caesalpinus, postquam ex Dioscoride & Plinio notas ac proprietates Schisti adduxisset, concludit hunc Schistum vulgo esse incognitum, quamvis quidam varios ostendant lapides.

---

Ole Worm, Museum Wormianum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Museum_Wormianum.
