Latin
66.4 to 66.6
Ole Worm, Museum Wormianum 66.4-6
Unproofread scanNot analysed yet
Durissimus est, sed in minuta finditur fragmenta, gustu ita acris &mordax, ut, si tantillum juxta linguam apponas, excitato ardore illam exulceret. Affertur à multis mercimonii causâ; venditur in taleolas redactus, ita ut, si eum à longinquo videris, parum distare à merce illâ, à Lusitanis Anil &Belgis Indigo dictâ, arbitreris, nisi quòd Lipis clarum &transparentem sortitur colorem; merx illa aliquantulum obscurum. Demum hic lapis caetera sui generis medicamenta longè antecellit. Si grana ejus quatuor, in tenuissimum pulverem redacta, in unciis duabus aquae Rosarum aut Plantaginis, per horam maceres, &aqua haec, quae coerulea statim fit, ulcera mundificat. Aquae enim vi &misturâ caustica &ignea ejus vis lenitur &mitescit. Paulo ante his ejus vires commendat: Inter auxilia celeberrima, quae ad dolosa ulcera &depascentia, praesertim Gallica, coërcenda, &eorum putrilaginem absumendam utilia sunt, hoc praesidium obtinet principatum. Nam suâ causticâ vi eorum malitiam &virulentiam infraenat. Hujus frustulum pondere ferme scrupuli semis ad me Lugduno Batavorum transmisit Vir Clariss. D. Joh. de Laet Historiae Indiae Occidentalis autor, qui in erudito de Gemmis &Lapidibus tractatu lib. 1. cap. 26. recte monet colorem in hoc lapide esse dilute coeruleum, intermicantibus granis quibusdam argenteis, nonnullis etiam partibus paululum viridibus, nec transparentem esse, ut vult Zacutus, &haud malè convenire cum lapide Armeno, aut Lazuli. CAP. X. http:ssdigi. ub. uni-heidelberqu. de /diqlit worm 16 CAP. X. Glossopetra, Astroites, Lapis Crucis, Judaicus, Trochites, Belemnites, Morochtus, Cornu Ammonis. OLOSSOPETRA, quasi lingua lapidea, ita dicta quod linguam Pici avis figura reOferat: sed vulgo ita appellatam volunt, quod Serpentis linguam exprimere putant. Unde nil aliud esse existimant, quam Serpentis linguam in lapidem conversam.