# Museum Wormianum 68.5-6

Ole Worm, Museum Wormianum, 68.5 to 68.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/68.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/68.5

Substantia externa cum quatuor striis est in causâ, ut, praeter crucem intermediam, in extremis partibus secta crucem effingat. Substantia interna, quae sine cruce est, coloris est cinerei; superficies strias cinereas habet cum portiunculâ rubri coloris; quod reliquum est superficiei, colorem mistum ex cinereo & nigro habet. Adeo mollis est lapis, ut ab eo facile abradi possit pulvis. Ex genere cornuum fossilium esse puto, ut lapis Belemnites & Judaicus. Hunc enim undiquaque striis à naturâ, illum multis scissuris interius hittp:/sdigi. ub. uni-heidelberg. de /diglit svorm IBSSIOOSS interius donatum cernimus: ut Crystallus & Beryllus semper nascitur hexagonus, ut passim in valle Taris visitur, adeo affabre à Naturâ elaboratus, ut nullus artifex ejus attingere peritiam possit. Crucis ergo figura in hoc lapide nulli admirationem debet incutere, nec magis ejus quaerenda ratio, quam talium stirpium, florum, fructuum, imo animalium quaeritur. Viginti milliaribus procul à templo D. Jacobi Compostellae invenitur & effoditur. Haec Septalius.

---

Ole Worm, Museum Wormianum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Museum_Wormianum.
