Latin
71.4 to 71.5
Ole Worm, Museum Wormianum 71.4-5
Unproofread scanNot analysed yet
Sanguinem expuentibus conducit, iisque quibus vesica dolet, ex aquâ propinatus. Ad fluxus matricis cum lanâ pessi formâ imponitur. CAP. XI. De Alectorio, Chelidonio, Vmbilico Marino, Lapide Vrsino, Castoris, Humano. CUPRA de lapidibus mollioribus, ab Animalibus petitis, quaedam diximus: hic lubet duriorum aliquanto, etiam ab Animalibus desumptorum, historiam breviter persequi. ALECTORIUS sic dictus quod in ventriculo Capi aut Galli decrepiti generari existimetur, Germanis Kapaunen-stein. Colore variat: interdum enim Chalcedonio &Crystallo obscuro similis, interdum fuscum &cinereum colorem habere dicitur, interdum sanguineis venis distingui. Plinius fabae magnitudinem haud excedere ait. Agricola in jecore generari putat, atque in eo majores inveniri. Narrat enim suo tempore unum inventum, unciam longum, latum digitum, altum sescunciam, inferiori parte, quâ latior, humiles habuisse cavernas, superiori, quâ strictior, ad dexteram extuberasse, ad laevam humilem &fuscum, cum reliquum ejus corpus in fusco candidum fuerit. Melioris notae feruntur, qui in corpore suo, velut stagnantem injecti cibi micam modicam, nec adeo obscuram, ostentant. Ego httpisidigi. ub. uni-heidelberqu. c