Latin
UNIVERSITATS
Ole Worm, Museum Wormianum 72
Unproofread scanNot analysed yet
Inter lapides verò tredecim erant consistentiae Crystallinae, quidam ex iis micas ac maculas rubicundas ac purpureas ostentabant, ut, si qui ex illis notis authorum respondere deberent, hi essent. Vires varias Alectorio attribuunt. Gestatus aut ore detentus victoriam conciliare, Venerem excitare, mulieribus virorum gratiam creare, constantiam &eloquentiam gestanti tribuere creditur. Ori inclusum sitim &cordis aestum sedare, experimentis compertum est. Ferunt etiam Caponem, quam diu hunc gestat lapidem, nunquam bibere. Tectum à periculis reddere gestantem etiam volunt. CHELIDONIUS seu Chelidonia ab Hirundinibus sic dicta, eo quod in ventriculis eorum inveniri putentur. Germanis Swalben-stein. Lapillus est exiguus, magnitudine seminis lini, sed figurâ hemisphaericâ, colore luteo obscuro splendente parte convexâ &rotundiore, purpureo &nigricante parte sessili. Dicunt inveniri in ventriculis hirundinum juvenum, quibus à matre, mox ubi exclusi fuerint, devorandus exhibetur: cum pulli lapillos hos habent, ita nido insident, ut rostra conjungant. Eximi juxta Plinium debent absente matre, &antequam primogenitus terram tangat. Quandoque in uno pullo duo generantur, alter rubicundus, alter obscuro magis colore, quandoque verò unicus saltem qui duorum vices gerit. Anshelmus Boëtius se in Hirundinibus saepe eum quaesivisse ait, sed non invenisse. Adferuntur ex Melitensi Insulâ Lapilli Chelidonii dicti, qui descriptioni conveniunt, quos incolae oculos Serpentum vocant petrificatos. Sunt qui opercula concharum minutarum esse putent instar Umbilicorum Marinorum; quod mihi haud videtur verisimile. Attulit enim mihi ex Melitâ Insulâ Clariss. Vir D. D. Thomas Bartholinus massam quandam, ex meris hisce lapillis constantem, ita ut discrete cerni ac numerari possint usque ad numerum vigesimum, quamvis massa sit exigua dimidiae unciae longitudine, pondere vix scrupulum aequans. Mihi varii sunt ejus generis, figurâ, magnitudine, &colore discrepantes, qui non ex hirundinibus sed Terra Melitensi sunt petiti. Vires ei adscribunt praeclaras, in primis ad Epilepsiam commendant, albiorem capiti applicatum aut auribus impositum extemplo collapsum excitare, nigram cute alligatam idem praestare. Ad antiquos capitis dolores, Quartanam, Hepatis affectus, Maniam &Melancholiam gestatus extollitur. Superstitiosum esse videtur, gestantem omnibus gratum acceptumque facere, facundiam augere illum qui ruffi est coloris. Nigricantem verò Principum favorem conciliare, &efficere ut incepta negotia ex voto succedant. Magis rationi consonum, quod oculorum doloribus in collyriis aut collo appensus sucurrat, visumque roboret. Certum quod oculis impositus quaecunque inciderint eximat, quod &alia laevia hemisphaerica praestant. UMBILICUS MARINUS, à similitudine Umbilici quem repraesentat, nomen invenit, quibusdam Umbilicus Veneris, Germanis Meerbonen/ Faba Marina; Cretenses iso Oculum Marinum vocant, quod gestatus oculis prodesse dicatur. Lapis hitp:ssdigi. ub. uni-heidelberqu. de /diglit worm i B65/0087 Lapis est colore rubicundo, albedine mixto, superiori &eminente parte politus &laevis, inaequalis, quibusdam in locis compressus, ut eâ parte humanum oculum non inepte exprimat tam figurâ quàm magnitudine; raro minor (duûm enim est generum, major &minor, de quo hic loquimur) unguem pollicis excedit.