# Museum Wormianum 73.1-4

Ole Worm, Museum Wormianum, 73.1 to 73.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/73.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/73.1

Alterâ parte compressus est, planus & nigricans, variis spiris in gyrum actis praeditus, ac si conchae esset rudimentum, in albidioribus lapillis haec pars quandoque etiam albicat. Operculum est conchae cujusdam celatae Aldrovando dictae, quae etiam ad Turbines refertur. Hujus orificium claudit, eo modo quo vulgares Limaces hyeme crustâ quadam testes suas claudere solent, ut à frigoris injuriâ defendantur. Cochlea, quam claudit, parva est, exterius quasi Cretâ obducta, interius splendens Margaritae instar. A puellis gestatus illis gratiam & amabilitatem conciliare creditur, earumque morbos avertere. Amuletum contra Erysipelatem esse putatur, si continue gestetur. Ejus in sanguine sistendo vim eximiam experti sunt viri clarissimi, si parte planâ cum Salivâ fronti agglutinetur. In mensibus sistendis ejus pulverem exhibent in aquâ aut conservâ appropriatâ. Haemoptoici, qui sanguinem per intervalla exspuunt, ejus pulvere, misto cum cornu cervi & coralliis praeparatis, in ovo sorbili juvantur. Est & UMBILICUS MARINUS MAGNUS ex Indiâ allatus, figurâ rotundâ, parte superiore convexâ niveâ, in ambitu foraminibus quibusdam, modo majoribus, modo minoribus, praeditus, inferiori parte aliquantulum concavus, in gyrum cochleatum, ut prior, efformatus, colore punico, striis subnigris in versuris praeditus. Ex diversis constat substantiis: nam convexa & exterior ejus pars solidior, magis albicat, interior strigosa ad cinereum vergit. In diametro longitudinis, quatuor circiter est pollicum, duritie ad lapideam accedit naturam, quâ versura cochleata minor est, tenuior conspicitur, quàm ab alterâ parte. Ex limosâ majorum cochlearum sanie induratâ & excrementis viscidis ortum trahere videtur, ac ejusdem esse naturae, proprietatis & virium cum priori. LAPIS URSINUS. Huc referre licet lapillum mihi ex Norvegiâ transmissum à Nobilissimo Regni Cancellario Jano Bielke. Hunc, dum ursum excoriarent, inter pellem & carnem repertum refert. Unde & Ursinum voco lapidem. Durus est, solidus, saxeus, colore cinereo, maculis quibusdam flavis dotatus, figurâ ovali hemisphaericâ, ab alterâ parte in rotunditatem extuberans, ab alterâ planus & nonnihil concavus, magnitudine unguis pollicaris. An lapis hic in Urso generatus, an aliunde translatus, dubitatum. In Urso generatum non esse, vel inde quis colligat, quod ejus generis in eo nunquam repertos apud autores legamus; tum quod saxeae sit substantiae & duritiei, cum plerique lapides in animalibus geniti tophacei sint aut Tartarei. Glandem aut globulum Sclopeti plumbeum in lapidem conversum arbitratur Nobiliss. Bielkius.

---

Ole Worm, Museum Wormianum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Museum_Wormianum.
