# Museum Wormianum 75

Ole Worm, Museum Wormianum, UMIVERSITATS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/75
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/75

de / diqilit/ vorr Ferunt verae Cerauniae notam hanc esse, quod filum ei ita applicatum, ut nullibi duplicetur, & totus ei involvatur ut totum tegat, si prunis ardentibus imponatur, uri non possit, sed potius madidum reddi. Infantes ab Herniâ praeservari, si cunis imponatur, & etiam curari ita, si eo morbo laborent. Domum, in quâ servatur, à fulmine tutam esse credunt, ut & hominem qui caste eum gestaverit. Sic enim canit Marbodeus: Qui caste gerit hunc, à fulmine non ferietur: Nec domus, aut Villae, quibus adsuterit lapis ille. Somnum provocare quidam volunt, & victoriam in proelio & causis agendis conciliare. Memini quendam affirmasse ex iis in calcem redactis oleum elici, quo si tormenta bellica inungerentur, in frusta, ubi exploduntur, certo certius dissilire. Fides sit penes autorem. Varia ejus genera nostrum tenet Museum, ex quibus quaedam enumerabimus. Unum ex cinereo albicans, exacte cuneum refert, quatuor digitorum longitudine, duorum latitudine, crassitie unius, sensim acuminatur & politi marmoris parum variegati speciem prae se fert. Septem digitos longitudine aequat alius, minus politus, colore cinereo obscuriore, cunciformis quoque, sed ita ut acumen habeat latius trium digitorum, summitatem vix unius, cujus latitudinis aequalis crassities; sed in medio digitum cum dimidio aequat. Tertius silicem subluteum repraesentat, obtusi cunei figurâ, inaequalis valde & asper, quatuor digitorum longitudine, crassitie unius, latitudine duorum, obviis objectis allisus acumine suo privatus videtur. Quartus quinque digitorum, nigricante minerâ siliceâ constans, cuneum acutum figura referens, cuspide latiore, duorum scilicet digitorum cum dimidio, cum apex ejus abruptus vix duos aequet, crassitie dimidii digiti, ruptam dixeris securiculam & in silicem conversam. Quintum omnium aptissime majoris gladii apici assimilavero, pyramidalis namque est figurae, in cuspidem acutum desinens, colore obscure cinereo, materiâ ex silice & marmore mistâ, utrinque gladii instar acutus, crassitie à medio in extrema paulatim remittente. Longitudinem habet novem digitorum, latitudinem juxta basin trium, quae paulatim in apicem acutum desinit; politus est & laevis, nisi quibusdam in locis, ubi particulae quaedam casu abruptae videntur. Hujus census sunt pugiones, hastae ac gladioli silicei, magnitudine diversâ & colore; de quibus suo loco. Quamvis complures alii mihi sint Ceraunii lapides, magnitudine, figurâ, & colore discrepantes, tamen inter eos visendus & is est, qui colore nigro cuneum refert, foramine circa basin dotatus, ejus amplitudinis, ut pollicem admittat. Longus est pedem Romanum, exceptis unciis duabus, crassus pollices duos cum semisse, latus circa foramen tres pollices; qui paulatim acuminatur ad modum Cunei; non omnino laevis est, hiitpilidigi. ub. uni-heidelberq. de /d UNIVERSITATS

---

Ole Worm, Museum Wormianum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Museum_Wormianum.
