# Museum Wormianum 76.1-4

Ole Worm, Museum Wormianum, 76.1 to 76.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/76.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/76.1

Ad classem hanc forsan non incommodè retulero LAPIDEM GRANDINIS, me sic dictum quod Anno 1647. feriâ tertiâ Pentecostes, in Falstriâ cum tonitru, fulmine, & insolitae magnitudinis grandine deciderit. Grando vero variae fuit figurae, magnitudine juglandis, non solum frumenta & segetes in campis sex vel septem pagorum prosternens, fenestras templorum frangens, sed & agnos, anseres, & pullos passim occidens. Ubi grando, praeter quam calor solis attigerat, quatuor dierum spacio ob magnitudinem & compaginis rationem liquescere non potuerit, secum etiam lapides hos tulit, ovi anserini magnitudine. Particulas ex uno, dono Magnif. D. Cancellarii Regii Christiani Thomei, habeo, nivei coloris, cretae similes, sed duriores multo & manum non tingentes, asperas, inaequales, ita tamen ut exterior superficies incrustatione quâdam vitreâ tecta fuerit. Particulae, quas teneo, drachmas duas & semissem aequant. Ad Cerauniam quidam referunt BRONTIAM seu OMBRIAM. Brontiam dictam volunt, quod cum fulmine è coelo delabi putent; Ombriam verò, quod cum imbribus cadat. Quibusdam etiam Chelonitis, quod Chelin testudinum, figurâ & colore quandoque repraesentet. Ovum anguinum aliis, quia ab anguibus & bufonibus conflari putant, caudas enim anguinas in unum punctum concurrentes, & corpus ejus ambientes quodammodo ostentat. Quamvis sint qui discrimen inter ovum anguinum & Ombriam statuant, quod certe exiguum admodum est. Popularibus nostris Spadei vocatur, Germanis Groß Krotten-stein/ quasi magnum lapidem bufonium dicas, alias Donner-stein/ Wetter-stein. Lapis est hemisphaericus, dimidii ovi gallinacei magnitudine, quandoque major, quandoque minor, colore cinereo, fulvo, nigricante materiâ vel saxeâ, vel gypseâ, vel siliceâ, ab apice in basin per ejus convexum, quinque lineas aequaliter in quinque quasi triangula eum dividentes, habens; quae lineae semper duplicatae, ex minutulis constant punctis, & quandoque in planam ejus terminantur superficiem, quandoque eum perreptantes in modiolum quod centrum planae superficiei exornat. Si protuberantiae & eminentiae quaedam in eo appareant, Ovum anguinum nominant. De ejus generatione varia fabulantur. Plinius lib. 29. cap. 3. Ex anguibus conflari accepit. Est, inquit, ovorum genus in magnâ Galliarum famâ, omissum Graecis; Angues innumeri aestate convoluti salivis faucium corporumque spumis artifici complexu glomerantur, Anguinum appellatur. Vide reliqua valde superstitiosa. Alii cum fulmine & imbribus decidere putant, ut supra dictum. Quidam ova testudinum in lapidem conversa volunt, cum rudimenta testudinis in convexâ superficie apte referant; at apud nos reperiuntur, ubi testudines non generantur.

---

Ole Worm, Museum Wormianum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Museum_Wormianum.
