Latin
76.5 to 76.6
Ole Worm, Museum Wormianum 76.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Lapidem sui generis esse quid vetat: quem peculiari vi sibi similem gignenui praeditum esse nostrates credunt. In modiolis enim, quos habere visuntur, alios procreare volunt. Nec certe omnino abnuere possum, cum aliquos habeam qui foetus suos adhuc in sinu foveant, sessili ac planâ corporis sui parte. Reperitur variis in locis Daniae, verùm nunquam, quod sciam, animadversum quod plures simul in eodem loco aut nido inventi. Nam in Morsingiâ prope nobile praedium Oindenp in magnâ copiâ reperitur, indeque ad me multi sunt delati. Mihi multi sunt hujus generis lapides, sed magnitudine, colore, duritie, &linearum ductibus discrepantes. Omnes hemisphaericâ figurâ, &quinque caudis aut striis ab apice hitp:/idigi. ub. uni-heidelberq. de /diglit/ vorr in basin excurrentibus, modo perfectioribus, modo imperfectioribus, varie ludente naturâ. Est qui in convexo stellam ostentat, radiis à puncto centrali excurrentibus, &in corporis medio terminantibus. Sunt qui corpus totum foveant &lectantur quasi. Sunt qui Belemnitem substantiâ imitentur, politi, elegantes &ferme perspicui. Unus est qui. ovum anguinum ab Agricolâ descriptum exactè referat, nisi quod desint modioli.