# Museum Wormianum 77

Ole Worm, Museum Wormianum, BIBLIOTHER. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/77
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/77

Verum caeteris omnibus, ut rarior, ita elegantior is est, qui favum ab apibus conflatum refert, magnitudine ferme dimidium ovum gallinaceum aequans, sessili parte basin habens digiti crassitie, cinerei coloris, vermiculatam, prominentiis quibusdam inaequalibus dotatam. Huic insidet BRONTIAS FAVOCINEUS mihi dictus, quinque radiis prominentioribus ab apice ad basin excurrentibus, quorum quivis duobus ordinibus foraminum quadratorum constat, illis simillimorum in quibus apes mella sua condunt. Inter hosce radios quinque ordines duplicatorum foraminum quadratorum, sed latiorum continentur, depressiores aliquanto quam ii sunt qui caudas serpentum exprimunt. Summa: primo aspectu jurares favum esse ex candidâ cerâ virgineâ factum lapideae basi insistentem, cum tamen totum corpus siliceae sit duritici. Encelius lib. 3. de re Metallicâ cap. 47. refert se in Aetite silicem invenisse candidum, subrotundum, durissimum, in cujus superficie cellulae quasi apum in favis. Et aliam speciem reperisse se asserit extra matricem, solam pileum referentem. Hi lapides, quamvis proxime ad naturam nostrae Brontiae Favogineae accedant, multum tamen invicem distare animadvertet is, qui delineationem Encelianam cum nostrâ contulerit. Caeterum vires Brontiae hae recensentur: Gestatum ab aëre pestilenti & venenis securum reddere volunt, veneno praesente sudare ajunt, quod de politioribus forsan intelligendum, alioquin omnes lapides & corpora dura polita ac frigida calidiorem aërem condensant & in aquam vertunt. Somnum & victoriam conciliare sibi persuasum habent quidam, unde sunt qui capulis gladiorum indant. Ne quis fulmine tangatur impedire credunt. Nostrates mulierculae contra fascinationes valere putant, unde propè mulctra & lactis repositoria asservare solent, ne à sagis quid impedimenti eis adferatur. AETITES, seu Aquilinus lapis, ab Aquilâ nomen invenit, vel quod colore sit fulvo instar Aquilae vel quod in nidis Aquilarum reperiatur, eo enim à terrâ transfertur, vel (ut Aelianus putat) sit Amuleti instar, contra fascinum, vel ut eo nidus Aquilarum stabilior reddatur, vel ut eorum vi vivificentur ova, vel ut partum ovorum promoveant, vel ut ovis Aquilinis, quae incubatu à ventre matris nimium fervent, temperent, in quâ opinione est Albertus Magnus. Germanis Adler-stein. Lapis est rotundus, aut ad rotunditatem accedens, colore cinereo, pullo, aut fusco, alium lapidem vel argillam in se continens, unde concussus resonat. Varia ejus sunt genera: hiitp:lidigi. ub. uni-heidelberg. c UNIVEnSITaTS.

---

Ole Worm, Museum Wormianum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Museum_Wormianum.
