Latin
78.5 to 78.6
Ole Worm, Museum Wormianum 78.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Sed tritum &Cerato mixtum epilepticos paroxysmos lenire quod dicant, experientiae non reclamat. Argilla seu marga, quae in Geode continetur, Terrae sigillatae facultatem habet. Lota Pesti &febribus pestilentialibus correptis, cum aquâ acetosâ propinata auxilio est, sudores elicit, venenum expellit, cor recreat, quandoque &alvum movet. Venenis cum vino exhibita resistit, Dysenteriam malignam &alvi fluxum sistit. Pestilentes carbunculos discutit, cum spiritu vitrioli in vino oligophoro exhibita; cordique robur conciliat. Serpentes arcet, atque hanc ob causam quidam existimant nido Aquilae inferri. Cum itsworr Psdli httpessdigi. ub. uni-heidelberqu. c uai Cum Aetite magnam affinitatem habet OSTRACITES, eo quod ex crustis constet instar Geodis, &coloris sit fulvi. Nomen ab Oσρακον Graeco trahit, quod testam notat. Lapis est scissilis &crustosus, ferrugineus seu fulvus, qui, ablatâ unâ crustâ seu testâ, alias subinde continet ejusdem coloris &substantiae. Mihi ejus generis unus est, quadratus ferme, nisi quod in conum se diffundat latus unum. Tres crustae sibi invicem incumbentes, ex parte ablatae, ostendunt reliquas ejusdem substantiae &coloris. Ex succo limoso paulatim calore indurato, qui successive sic corpori ejus se agglutinavit, constare videtur.