# Museum Wormianum 78.5-6

Ole Worm, Museum Wormianum, 78.5 to 78.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/78.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/78.5

Sed tritum & Cerato mixtum epilepticos paroxysmos lenire quod dicant, experientiae non reclamat. Argilla seu marga, quae in Geode continetur, Terrae sigillatae facultatem habet. Lota Pesti & febribus pestilentialibus correptis, cum aquâ acetosâ propinata auxilio est, sudores elicit, venenum expellit, cor recreat, quandoque & alvum movet. Venenis cum vino exhibita resistit, Dysenteriam malignam & alvi fluxum sistit. Pestilentes carbunculos discutit, cum spiritu vitrioli in vino oligophoro exhibita; cordique robur conciliat. Serpentes arcet, atque hanc ob causam quidam existimant nido Aquilae inferri. Cum itsworr Psdli httpessdigi. ub. uni-heidelberqu. c uai Cum Aetite magnam affinitatem habet OSTRACITES, eo quod ex crustis constet instar Geodis, & coloris sit fulvi. Nomen ab Oσρακον Graeco trahit, quod testam notat. Lapis est scissilis & crustosus, ferrugineus seu fulvus, qui, ablatâ unâ crustâ seu testâ, alias subinde continet ejusdem coloris & substantiae. Mihi ejus generis unus est, quadratus ferme, nisi quod in conum se diffundat latus unum. Tres crustae sibi invicem incumbentes, ex parte ablatae, ostendunt reliquas ejusdem substantiae & coloris. Ex succo limoso paulatim calore indurato, qui successive sic corpori ejus se agglutinavit, constare videtur.

---

Ole Worm, Museum Wormianum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Museum_Wormianum.
