Latin
84.5 to 84.7
Ole Worm, Museum Wormianum 84.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Referunt foeminam quandam sorori suae, panem recentem petenti, se eo destitutam esse, addito juramento grandi, respondisse; atque ob hoc peccatum omnes recenter coctos in lapides miraculose transformatos fuisse. Hic lapis filis ferreis circumdatus, è templi vicini tholo suspensus in hunc usque diem fuit. Huc spectat silex, PANEM TRITICEUM melioris sortis referens, ex duobus globulis invicem conjunctis constans, eo modo quo tales panes apud nos confici solent. Exterior &convexa superficies albicat, ac si farinâ esset conspersa, ut &interior, quae concava, scabrosa &extuberantiis quibusdam praedita; junctura seu interstitium inter duos globos ex solido silice nigricante, ut &corpus utrique superficiei interjectum, uterque globus in Diametro palmam habet, magnitudine aequales. Exempla panum in lapidem conversorum apud alios etiam extant autores. Fabius Verricosus apud Senecam 2. de beneficiis, panem lapidosum, id est, ut Lipsius ait, panem in lapidem duratum comparabat cum beneficio acerbo hominis duri &crudelis. JohCrassolus, comment. in quartum Meteororum, narrat nostro aevo panem cum incluso pisce percocto, cum terrâ diu fuisset obtectus, postea deprehensum esse lapideum. In Museo Calceolarii Veronensi, duo ejusmodi conspiciuntur, unus ex secali, alter ex milio. In hujus rei causas inquirens Eruditiss. Renatus Moreao, Animadversionibus in Scholam Salernitanam, rationes allegat veritati satis congruas: vel quòd panis terrâ obrutus succum lapidescentem imbiberit, à quo postea in lapidem induratus sit, vel quòd hittpi/sdigi. ub. uni-heidelberqu. de /diglitsworm