# Museum Wormianum 87.5-7

Ole Worm, Museum Wormianum, 87.5 to 87.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/87.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/87.5

Nullo alio vase coqui aut contineri hoc lixivium potest, quam plumbeo, cui ut facilius ebulliat ferri injiciunt particulas, quae à lixivio plane consumuntur. Haec ille. Addidit vero & lignorum frusta aliquot & globulorum in talem lapidem conversorum exempla. Sunt vero & aliorum Ostreorum TESTAE aliquot in lapides duros, coeruleos & cinereos mutatorum exempla, quae siliceam praeferunt duritiem, nec ut priores in humido liquescunt, sed ut alii lapides perennant. CARO OSTREAE in lapidem subrotundum ex parte planum, pellucidum, colore flavo Succinum aut Chalcedonium referentem conversa, hisce succedit. Quem lapidem dono habeo Nobiliss. Viri D. Vincentii Bilde de Waldbygard, qui etiam nomine ac titulo Ostreae in lapidem Diaphanum conversae obtulit. CONCHITIS seu CONCHARUM aliarum in lapides conversarum varia mihi sunt exempla. Ex Melitensi Insulâ allatarum una quae Lupinum quantitate non superat. Interius terrâ ejusdem Insulae referta est; exterius vero crustâ splendente subluteâ, qualis illa quae in Glossopetris visitur, vestitur. Anno MDCL. Francofurto ad me tres lapillos transmisit Vir Clarissimus D. D. Joh. Daniel Horstius Archiater Darmstadensis, quos Bufonum lapides fossiles vocabat, inventos in aeri fodinis Hangundii, in comitatu Isenburg. Sed diligentius expensâ illorum substantiâ & figurâ, potius ad Conchites referendos existimo. Multum similes sunt Chamae lapideae rugatae, descriptae à Joh. Bauhino in historiâ Fontis & Balnei Bollensis lib. 4. pag. 25. Vel etiam ei quem delineavit Aldrovandus Musei Metallici lib. 4. p. 465. http:sidigi. ub. uni-heidelberq.

---

Ole Worm, Museum Wormianum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Museum_Wormianum.
