Latin
88.1 to 88.4
Ole Worm, Museum Wormianum 88.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
PECTINITES seu qui PECTINEM refert, portio quaedam est Terrae Melitensis, exteriore suâ superficie, striis &canaliculis suis satis perspicuis, adeo ut pectini Marino aut inclusam eam fuisse, aut ejus figurâ à Naturâ efformatam credam. Ex agro Veronensi PECTINEM habeo in lapidem conversum, qui suo sinu alios fovet in gypseam substantiam concretos. Cinereus est parte convexâ, sed concavâ ad luteum inclinans, durus interim &omnibus lineamentis Pectines majores invicem coalitos referens. Totus lapis in rotunditatis Diametro uncias attingit quatuor. Donum est Clariss. Viri D. D. Henrici Fuirenii affinis mei. Sunt quoque pectinum majorum CONCHAE tenues in lapidem coeruleum conversae, silicem referentes. Quibusdam adhaerent lapidescentis succi portiones, in lapidem asperum, inaequalem, cinereum, ita concretae, ut guttae &labentis succi striae adhuc videri &discerni possint. In Hispaniâ, prope urbem S. Lucae dictam, inventae. COCHLITES seu CONCHAS minores lapidescentes teneo, quarum prima coerulea est &dura, ad nigredinem inclinans, de quâ tamen dubius valde sum Conchane sit in lapidem conversa, an vero lapis sui generis, figurâ externâ Concham referens, dura namque est, siliceae substantiae, &ponderosa. Est &quaedam ruffa seu rubicunda, substantiâ gypseâ, durâ, repletâ, exterius crustâ durâ &politâ obducta, figurâ plane similis est Conchili, sed priori duplo levior. Utraque Concha unciam longitudine &latitudine non superat. PECTINITEM VOCO CONCHAE STRIATAE frustum, quod in lapidem quidem gypseum conversum, exterius massâ ambitur asperâ, inaequali, crassâ, ex succo lapidescente concretâ, &aliis lapillis involutâ; quae vel interiore superficie ostendere potest, quomodo concreta lapidea varias figuras acquirant; Conchae enim striatae ei involutae, exacte concavâ sui parte ostendunt lineas ac strias. Sequitur CONCHAE STRIATAE genus etiam in lapidem conversum album, figuram &colorem retinens, nisi quod exterior crusta quibusdam in locis sit ablata; caro &quicquid in ejus continebatur cavitate, in Crystallos pellucidos acutos &dentatos quasi est conversum. Videtur convenientiam quandam habere cum Ventre Crystallino depicto ab Imperato Hist. Nat. lib. 24. cap. 29. Crystalli quidem in Ventre Crystallino Imperati, affixae sunt interiori superficiei testae, &apice centrum seu vacuum respiciunt; ita quoque in meo: sed in Imperati Sexanguli sunt, in meo trianguli &acuti. Crusta, cui Crystalli adhaerent, Imperato est Sabulosa &ruffa, sed hic testa conchae striatae petrificatae albi coloris. Crystalli majores Imperati aequant avellanam, nostri semen frumenti Saracenici, transparentes e clari utrobique.