# Museum Wormianum 89.1-4

Ole Worm, Museum Wormianum, 89.1 to 89.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/89.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/89.1

Paulatim verò invicem concussis his corporibus, fractus & dissipatus est cortex exterior Cochleae niveae, & remansit lapidis formâ succus coagulatus. Hoc ipsum confirmant tum reliquiae cochleae niveae, quae in gyris interioribus conspiciuntur, tum pondus ipsum, quod grande corporis ratione. Pender enim quaelibet Cochlea cinerea, licet parva, unciam semis circiter, cum nivearum una ejusdem magnitudinis vix Drachmam aequet. Quin & circumvolutionum separatio aliquod corpus intermedium fuisse arguit. Elegans est MASSA ex Conchis striatis, pectinibus, Cochleis, variisque lapidibus, beneficio succi petrificantis, in unum corpus compacta, longitudine quatuor unciarum, latitudine circa basin trium circiter, pyramidalis enim est figurae. Videbis hic pectinum majorum candicantium vestigia, Cochleas ipsas in lapidem cinereum, manente figurâ externâ, versas, Conchas minores striatas candidas, silicum & saxorum parvorum, figurâ magnitudine & colore discrepantium varia genera, succo cinereo petrificanti permista, ut massam ac corpus constituant unum, elegans & mirandum. Dono habeo Clariss. Viri D. D. Nicolai Wichmanni, qui in Hispaniâ, juxta promontorium, non procul à civitate S. Lucas dictâ illud invenit, cum aliis nonnullis petrificatis, ob abundantiam succi ibidem loci existentis. Ejusdem coagula variis serupis & lapillis involuta, partim cinerea, partim flavescentia, hisce adsunt, in quibus & fluentis succi rivos & materiae crassitiem cernere licet; Massae inaequalitas & mirae circumvolutiones porosum reddunt ejusmodi corpus, & foraminibus plurimis pervium. GLOBULUS, qui magnitudine respondet iis qui è minoribus tormentis bellicis exploduntur, in lapidem Chalcantho sulphureum conversus, ex Insulâ Angliae Scapey dictâ allatus, ejuldem naturae est cum Ostreâ de quâ supra dictum. Plumbeus an ferreus fuerit quaesitum (vestigia enim metalli nulla apparent) Ego ferreum fuisse arbitror, siquidem Plumbum vim Corrosivam & Vitriolatam hujus succi eludit, & ex relatione Stougardii constat, coqui eum & conservari in vasis plumbeis. At causas transmutationis inquirere operae foret precium, quas, qui diligentius locum istum, ubi inveniuntur, perlustrarunt, sine difficultate invenirent. Procul dubio in ipso littore fontes & scaturigines succi Vitriolati lapidifici extant, quo irrigati lapides, ligna & alia corpora porosa, in suas cavitates eum admittunt, qui salsedine aquae marinae deinde concrescit, & solis calore induratur, usque dum lapideam hanc acquisiverit substantiam, friabilem, & aquâ dulci (salem coagulatum dissolvente) in sua principia resolubilem.

---

Ole Worm, Museum Wormianum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Museum_Wormianum.
