Latin
89.5 to 89.7
Ole Worm, Museum Wormianum 89.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Ex LIGNIS VITRIOLO SAXEIS mihi adhuc unum est (reliqua aëris humidioris violentiâ resoluta sunt) quod Corilinum fuisse videtur, trium digitorum longitudine, unius latitudine, tereti figurâ, quod colore, odore &sapore, imo pondere ostreis &globulo respondet; sed haec, ob porositatem, facilius ab aëre humido resolvuntur quam ostreae. FAGINI LIGNI frustum satis grande in lapidem versum hisce adjacet, quod cotis vicem egregie sustinet, unde supra inter cotes ejus mentio obiter facta est, colore est nigricante, figurâ inaequali, in longitudinem tamen protensum pedum circiter duorum. Fama constans apud nos est, integros fagos continuè in aquis haerentes in lapides verti. Unde grandiores structurae in aquis &stagnis ubi aedificantur, fulcris &palis faginis superstruere solent, nullum lignum ad hos usus aptius aut durabilius esse existimatur. FRAXINI LIGNUM in lapidem conversum, cujus cap. 6. mentionem injecimus, frustum est quadratum, quinque digitorum longitudine, duorum latitudine, ex cinereo flavescens, quibusdam in locis ad ferrugineum colorem accedit, ponde rosum, assulatim coagmentatum, adeo ut distinctè septem numerari possint laminae, partim integrae, partim mutilatae, duritie insigni, cotis vice fungi ut possit. Fibrae ac nodi ligni exacte adeo discerni possunt, ut, nisi manibus tangas, ac pondus explores, adhuc lignum esse jurares. Unde advectum ignoro, sed à Pharmacopoeo nostro industrio Johanne Woldenbergio habeo. Aliud mihi est LIGNUM petrefactum quod TILIACEUM puto, candidum est, molliusculum, laeve eâ parte quâ politum est, sed ubi à reliquo abscissum, fibris, striis ac nodis ligneis praeditum, quibus satis evincitur lignum fuisse in lapidem versum. Longitudine http:lidigi. ub. uni-heidelberq. de /diglitsworm e