Latin
9.1 to 9.4
Ole Worm, Museum Wormianum 9.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Tres ibidem foveae reperiuntur, quarum duae ruinâ obrutae, tertia, ubi jam terram eruunt, Septentrionem spectat. Juxta montis radices tres limpidissimi exsiliunt fontes, quorum duo minores Septentrionem versus fluunt, major Meridiem. Terra, quam ibidem fodiunt, maximâ ex parte alba est, secunda quandoque rubra &lutea instar boli Armeni, quo jam utimur. Adeo ut aut in alio colle tempore Galeni hanc terram effoderint, qui jam ruinis obrutus est, aut hanc ipsam pristinam naturam mutasse necessum sit. Semel tantùm in anno eruitur haec terra, sexto die Augusti, non sine superstitione, quia putant nullam habere efficaciam, nisi eo die fodiatur. Operarii Graeci sunt, diligenter eos animadvertentibus Turcis, qui magistratum in insulâ gerunt, ne quid clanculum auferant. Dum fodiunt, suavem odorem spirat caverna. Nec omnis terra inde effossa pro bonâ habetur: illam saltem eligunt, quae intra quasdam petras fragiles latet, pinguiorem, tenacem, sabulo destitutam. Oriente sole, per sex horas saltem continuando fodiunt, mox foveam claudunt, nec amplius in anno aperire fas est. Hinc sit, quod rara admodum sit haec terra, cum pauci fodiant &tam brevi tempore. Bonam quam aestimant, unicus lavat, lotam sacculis includit, quos suspendunt, ut omnis aqua percoletur; hinc in massulas majores aut minores formant, quas Imperatoris signo sigillant, &exsiccatas Constantinopolim ad Imperatorem mittunt unà cum sigillo. Ex quibus patet, non solum rubram, sed &albam, &rubicundam &luteam dari terram Lemniam, quarum trium priorum exempla ostendere valeo. Sed jam de ALBA saltem dicendum, ad cinereum vergente. Duo ejus generis mihi sunt pastilli, orbiculati, quorum unus drachmam pendet integram, alter dimidiam, ab altera parte characteribus Turcicis insigniti, ab alterâ signis vacui. Olim Dianae sigillo, quod capra erat, signabantur, teste Galeno: aliquantulum tenax &lubrica est haec terra, ob pinguedinem, adeo ut linguae adhaereat, sine mordacitate; si in aquâ resolvatur, similis erit molli cerae. Sanguinis ex utero profluvia, &fluxus muliebres compescit, Venenis morbisque malignis resistit, rabidi canis morsum curat, ulceribus malignis medetur. Scaliger exercit. 33. sect. 2.