# Museum Wormianum 90.5-7

Ole Worm, Museum Wormianum, 90.5 to 90.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/90.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/90.5

Nascuntur hi lapilli in massa quadam saxeâ, durâ, inaequali, asperâ, porosâ, variis heterogeneis conflatâ, cujus etiam adest portio, dentem dictum in se habens. LAPILLI LUTEI elegantis mihi frustulum est, PECTUS CANCRI exigui in lapidem conversi referens. Exterior facies laevis est & lubrica, lineis albis juncturas costarum in Cancris referentibus praedita, quae tamen lineae totum corpus pervadunt, ut substantiam hanc ex pluribus laminis luteis conferruminatam ostentent. BACULI S. PAULI nomine ab incolis Melitensibus dotatur columnula quaedam alba, substantiae gypseae, longitudine articuli unius digiti, crassitie pennae Gallinaceae, teres, dimidiâ sui parte nodulis quibusdam exornata, in extremitatum alterâ crassior aliquanto & obtulior. VERMES MELITENSES petrefacti, colore sunt lurido, splendente & laevi, marmoris politi instar, crassitie pennae exiguae, compressi & in spiram contorti, ipsi terrae cui innatae sunt adhuc adhaerentes. Alter eorum, quos teneo, explicari & extendi in longitudinem si posset, longitudine Dodrantem aequaret, quod applicato filo expertus sum. Tota haec massa cum vermiculo superat Drachmas duas cum dimidiâ. Huc an referre debeam CONCHAM VERMICULIS petrefactis onustam, nediscio. Concha ipsa parvula est, sed elegans & concavâ parte polita, matrem Perlarum ctam splendore referens; sed parte convexâ tota tecta tubulis vermium petrefactis; cui alii http:isdigi. ub. uni-heidelberg. ci alii tubuli separati sunt annexi, varie implicati, ut exprimere mihi videantur Wermichiaram, ab Imperato lib. 26. Hist. Nat. delineatam, quam ad Alcionium Milesium referendam censet: sed nostri tubuli testacei sunt & quasi petrefacti. LAPIS sub nomine CORNU ARIETINI petrefacti, mihi cum aliis è Melitâ allatis, dono Clariss. Viri D. D.

---

Ole Worm, Museum Wormianum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Museum_Wormianum.
