Latin
UNIVERSITATS
Ole Worm, Museum Wormianum 91
Unproofread scanNot analysed yet
Thomae Bartholini possideo, magnam affinitatem habet cum eo Ammonis Cornu quod exhibet Ferrandus Imperatus lib. 24. Hist. Nat. cap. 26. quod sic describit: Cornu Ammonis instar cornu bovini est involutum, rugis per transversum ornatum; quoddam cristam habet per longitudinem excurrentem instar funis. Illa, quae parum torquentur &teretia sunt, cornua dicuntur, quae vero gyrantur &contorquentur in spiram, serpentes assimilant. Ortum trahunt à terrâ viscosâ, &lapidis Calcarii sunt consistentiâ. Quaedam colorem habent subrufum, quaedam cinereum, &si eorum minera in Marcasitam inciderit, vestiuntur tunicâ metallicâ, quam armaturam vocant. Ejusmodi formae &figurae dependent ex animali principio, cui succedit humor lapidificus, qui temporis successu concrescit in lapidem. Nostrum quod concernit Cornu, plane Arietinum refert, contortum &acutum, longitudine unciarum trium, crassitie pollicis, paulatim in acutum apicem desinens, crustâ obvolvitur laevi &marmoreâ, rugis multis per transversum dotatâ, colore ex cinereo luteo: Apex verò privatus ejusmodi incrustatione est; fungosum est, minutis lineis &striis per longitudinem dotatum. Juxta basin ex centro in circumferentiam lineae ductae apparent. Totum cornu pendet unciam unam &drachmas sex. CORNU AMMONIS minus ex Angliâ allatum quatuor constat circumvolutionibus, in se revolutis, perpetuis striis &articulationibus dotatum, colore nigricante, ad griseum tendente, substantiâ siliceâ, quibusdam in locis armaturâ aureâ splendens. In ambitu quinque pollices habet, in Diametro duos, convenit cum eo, quod primo loco delineavit Anshelmus Boëtius lib. 2. de gemmis, cap. 246. Plinius libro 37. cap. 10. inter sacratissimas Aethiopiae gemmas refert, vimque ei tribuit praedivina somnia repraesentandi. RADICIS PETREFACTAE frustum ex templo Saturni, quod Romae est, mihi attulit Vir Clariss. D. D. Thom. Barthol. longitudine est unciarum duarum, crassitie unius, colore cinereo, teres, nodis quibusdam inaequalibus dotatum, cavum, substantiae gypseae, sed durius aliquanto &porosum. Cum Osteocollis magnam habet affinitatem, adeo ut pro eâ primo aspectu illud capere facile quis posset. FUNCUS SAXEUS plane respondet ei quem descripsit Carolus Clusius Exotic. I. 6. cap. 10. sub titulo fungi Saxei Nili majoris, quamvis haud sciam an noster ex Nilo sit. Ex Italiâ attulit noster Bartholinus. Decem unciarum habet circumferentiam, Diameter trium est cum semisse, totus saxeus est &cinerei coloris. Supremâ parte ab umbilico ad circumferentiam, multis profundis striis, non oblique ut Clusii sed rectà excurrentibus, ornatus, in infernâ parte minus elatis, sed asperis &quodammodo echinatis praeditus, quae à circumferentiâ ad pediculi locum, qui candicat, producuntur. Pediculo verò, quo gaudet Clusii, noster destituitur. LAPIDIS FUNGIFERI titulo, massam quandam terream, cui lapidis cinerei frustula sunt inclusa, unà cum fungo exsiccato, ex eâ massâ enato, teneo. Fungi ambitus superat pedem Romanum cum tribus unciis, pediculo magno digitali longitudine &crassitie; colore luteo. De hisce lapidibus fungiferis ita Joh. Baptista Porta lib. 10. Villae, cap. 70. Neapolim afferuntur ex Vesuvio monte lapides; Surrentum ex Fagito, altissimo sui tractus monte; Abellini ex Parthenio monte: in Apuliâ ex Gargano, &celsioribus montium partibus. Nam http: sidigi. ub. uni-heidelberqu. de /diglitsvol