Latin
92.1 to 92.4
Ole Worm, Museum Wormianum 92.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
ita describitur: Cultellos aut Novaculas, pugiones, &alia mille generum instrumenta similia, quibus Indi antiquitùs utebantur, tam ad usum belli, quam scindendum alias res, antequam ferri usum nossent, solebant facere è lapide, quem suo idiomate vocant ITZLI, qui tres solet habere diversos colores, nimirum coeruleum, album &nigrum, licet omnes transparentes, &si auro vel argento includantur, maximi fiunt, &sunt admodum pellucidi. Quin etiam in iis videntur rerum imagines, haud secus quam in speculo optimo. Lapides hi è suis lapidicinis extracti, quarum magna est copia circa Metropolim Mexico, finduntur in modicas partes, sponte angulatas, &poliuntur aliis lapidibus magis duris &asperis, &cum certo instrumento, quod haud dissimile est thecae sclopeti, tenendo lapidem inter duos pollices pedum, &cruribus inclinatis, artifices industriâ &impetu admirabili eruunt ab utroque latere laminas crassas, cum umbone in medio &duabus aciebus aequalibus, paulo crassioribus quam sunt nostri cultelli, &latis digitum transversum, aut paulo plus, quae tam acutae sunt &penetrantis aciei, ut in mundo nihil acutius fingi possit. Verùm sunt fragiles &facile dissiliunt in minutas partes, aut hebetantur. Istis cultris seu novaculis ligno inditis ad modum nostrorum gladiorum, &firmatis eo genere gummi, quod vocant Tzinacan Cuitlatec, formant gladiolos tam terribiles, ut uno ictu hominem findant in duas partes (modo sit primus ictus, nam caeteri sunt vani) tam acuta est acies illorum armorum &tanta fragilitas. Ruptis gladiolis istis eximunt novaculas, denuoque illas acuunt, &eis sagittas suas asperant, quibus laedunt atque occidunt hostes suos: sueti enim sunt proeliari eminus arcu &sagittis. Pulvis hujus lapidis mixtus cum Crystalli pulvere, mundat admirabiliter oculos, &nubeculas discutit &alias maculas, &clarificat visum. Rationem generationis hujus lapidis assignare conatur Ferrandes Imperatus lib. 22. Natur. Hist. cap. 2. hoc pacto: Generantur, inquit, &Silices, ac naturam vitri aemulantur, calore non externo, sed interno moderato, longo temporis progressu, virtute vegetali crescentes. Quibus licet efficientem aliquo modo attingat, materialem tamen &reliqua huc spectantia praeterit. Frustum, quod ego teneo, duarum unciarum est longitudine, transversi digiti latitudine, crassitie cultri, utrinque acutum, in extremitatum altero aliquantulum incurvatum, altero laterum aequali, altero canaliculatum, translucidum &perspicuum vitri instar sed nigredine aliqualiter tinctum.