Latin
94.1 to 94.4
Ole Worm, Museum Wormianum 94.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
sed minores sunt &viridi colore valde ludentes, quae dam enim saturate viridi, quaedam dilutiore, quaedam Turcoides aemulantur, quaedam Malachites, quaedam in matricibus suis existentes, jucundum dispicientibus exhibent spectaculum. Videntur maximâ ex parte ex Chalcedoniis, Oniche aut Pseudoopalis generari, vel saltem iis adnasci. Sunt enim quae dimidiâ ex parte Pseudoopalos referunt, dimidiâ Jaspides virides. Sunt quae puncta saltem habent viridia. Sunt in quibus color viridis dilute generari incipit, ut tantam varietatem verbis satis exprimere nemo possit. Inter alios lapides in littoribus inveniri asserit Insulae praefectus, qui horum lapillorum (maximus enim vix avellanam magnitudine aequat) copiam satis magnam attulit. JASPIDIS PLANE VIRIDIS globuli ex Americâ allati, sed in Angliâ politi &tornati mihi sunt, Armillas ex iis conficiunt, quibus brachia exornant mulierculae. JASPIS GRAMMATIAS elegantissima, variorum colorum, qui fluctuum &anfractuum modo totum lapidem tegunt, exornata maeandris, mihi est, tantâ pulchritudine ut nullus fermè detur color, quin in eâ reperiatur, lineis albis cingitur variisque in locis pingitur, non deest purpura, non minium, non coelestinus color. Figurae est ovalis, planae, eleganter polita, crassitie quartâ parte digiti, longitudine trium, latitudine duorum. Ejus vires in menstruis sistendis, abortu praecavendo, saepius expertus sum, ut vel hoc nomine mihi chara admodum sit. Purpurei cujusdam lapidis impoliti fragmentum, croceis &coeruleis venis interspersum, JASPIDIS titulo accepi; talem lapidem ex Phrygiâ &Cappadociâ olim allatum scribunt. Massa ipsa cruda est, rudis, angulata, nullius certae figurae, sed qualis è venis eruitur. JASPIDIS VIRIDIS paucis intercurrentibus venis sanguineis frustum, in formam Capuli pugionis elaboratum &eleganter politum, hisce adest, quâ ferrum capere deberet angustius, alterâ extremitate latius, &utrinque appendicibus dotatum. Longum est uncias tres cum semisse, pollice crassius, teres, extremitas cum appendicibus uncias duas superat. Witebergâ mihi transmisit M. Henricus Motsfeldius affinis meus, qui ex nepote D. D. Pauli Lutheri (qui frater erat D. Martini Lutheri) Medici hunc lapidem accepit. Hic vero Junior Lutherus narrabat avum suum hoc lapide feliciter uti solere, in sanguinis fluxu à quacunque parte corporis. Si quis ad Heliotropios retulerit, non repugnabo. JASPIDIS, quam Dioscorides THEREBINTIZUSAM vocat, mihi lapillum dono dedit Clariss. Vir D. D. Thomas Bartholinus, rotundus est &latus, per Diametrum unciae unius magnitudine, ab unâ saltem parte politus, crassitie pennae anserinae.