# Museum Wormianum 99.1-4

Ole Worm, Museum Wormianum, 99.1 to 99.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/99.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/99.1

Parte quâ cauti adhaesit, saxo constat albo, duro, cui nigredinis quidpiam permistum, ex quo efflorescit crusta quaedam Calcedonica, crassitie calami scriptorii. Haec verò ex se papillaceas quasdam stirias protrudit ejusdem substantiae, externâ superficie asperas instar sacchari Candi, granulis minutis micantes. Parte anteriore tres sunt papillae, quarum media reliquis longior, una reliquis minor, versus latiorem partem una duplicata. Omnes hae papillae, ut & corporis ipsius tota superficies superior, quasi conglaciata est & splendentibus granulis Crystallinis aspera. Elegans certe est, à nemine, quod sciam, descripta. CORNEOLUS vel potius Carneolus, quod carnis colorem imitetur sic dictus, aliis Sardus ab Insulâ Sardiniâ, unde olim optimus adferebatur, Germanis Comeol; primus lapis in Rationali Aaronis, sanguinis subcitrini aut biliosi, vel loturae carnis, colore similis, semiperspicuâ & obscurâ quasi nubeculâ perfusus, magnitudine nunc majori, nunc minori. Varia ejus genera sunt, colores si spectes, nam aut rubet obscure, aut dilute: aut melleus est, aut faecibus sordidus, aut alieni quid permistum habens. Optimae notae censetur, qui multum rubet & perspicuus est; reliqui minoris pretii. Reperiuntur in Sardiniâ, Armeniâ, Persiâ, Germaniâ, Insulis nostris Feroensibus. Animum exhilarare, timorem pellere, audaciam praestare, fascinationes impedire, venenis ex putredine ortis resistere creduntur: sanguinem undequaque fluentem peculiari vi sistit, in quem finem etiam in pulverem redigitur & in vino austero ad menses & alios fluxus sanguinis sistendos exhibetur. Ventri alligatus partum conservare putatur; Ingenium acuere, somnia mala prohibere, & malignitati Onychis resistere dicitur. Ex eo pulvis conficitur ad dentes mundandos & à sordibus liberandos. Qui ex Insulis Feroensibus ad nos adfertur, dilutioris est coloris mellei, raro rubet. AMETHYSTUS, Hebraice Achlamach, Chaldaice Enegle, Lapis est Violacei coloris, ex rubri & coerulei misturâ orti, fulgore non omnino igneo, sed deficiente. Differentia tamen aliqua in colore observatur: aliqui flavedinem admistam habent, alii vini subpurpurei, alii exacte purpurei & violacei; alii leni violaceo, ut plane transpareant, visuntur: qui molliores & viliores. Reliquis praeferuntur, quibus in purpurâ refulget roseus color, Carbunculi instar. Reperiuntur in variis locis Indiae, Arabiae, Armeniae, Cypriae, imo in Germaniâ, Bohemiâ, Misniâ; sed molliores sunt & viliores. Ebrietatem arcere creditur, idque colorem vini indicare suâ signaturâ putant, unde & nomen accepit. Umbilico admotum, vini vaporem ad se trahere, eumque discutere, & crapulam praecavere volunt.

---

Ole Worm, Museum Wormianum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Museum_Wormianum.
