# Museum Wormianum 99

Ole Worm, Museum Wormianum, UMIVERSITATS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/99
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/99

UMIVERSITATS. BIBLIOTHER HEIDELBERG D UNIVERSITATS. BIBLIOTHEK FEIDELBERG sin autem uniformiter, quod ob puritatem & aequalitatem succi contingit, necesse est unum genus figurae oriri in omnibus, quae apta nata sit spacium implere, &c. Post pauca. In omni coagulatione partes undique in idem punctum coeuntes, quam maxime ad circulum accedere exoptant. Hexagona igitur fit, quae sola perfecta, quia sit ex triplici divisione superficiei ad angulos acutos, sex triangulis in unum veluti centrum coëuntibus, &c. Rationem redditurus, cur in cuspidem terminentur, haec addit: Flectuntur in Crystallo juxta cuspidem latera, deficiente materiâ, quae cum purior quoque sit, & magis constringitur, & clarior apparet.

---

Ole Worm, Museum Wormianum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Museum_Wormianum.
