# Museum Wormianum ii

Ole Worm, Museum Wormianum, ii. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/ii
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/ii

PRINCIPI FRIDERICO III. DANIAE, NORWEGIAE, GOTHORVM, VVANDALORVMQVE REGI, DUCI SLESVICI, HOLSATIAE, STORMARIAE ET DITMARSIAE, COMITI IN OLDENBURG ET DELMENHORST, PATRIAE PATRI, Imperii Pacisque aeternitatem precor. EX AUGUSTISSIME Naturam, Tibi, ancillante arte comitatam tam suâ industriâ, quam hujus sedulitate insignem, ad Sacrarium Majestatis Tuae sisto, rerum hanc omnium Reginam Tibi Regi invictissimo, benignam rerum omnium Matrem Tibi Patriae Patri, Benefactori autem hittp:ssdigi. ub. uni-heidelberqu. de / diglitsworm 1bl UMIVERSITATS. BIBLIOTHER HEIDELBERI, tem Opt. Max. aeternum devoti cultus & duraturi obsequii monimentum. Nec Tuam ob hoc mihi metuendam offensionem duco, cum, quod hanc in secretum Sacrae Tuae Majestatis producam, peccare mihi non videor. Si enim Tuâ Majestate dignum munus quaesiissem, non invenirem certe, si maxime conveniens, Natura erat, quae, Majestatem suam ubique exserens, Regum quoque Palatia intrat, & adeo non in summâ fortuna despici solet; quin saepe etiam in amicitiam & secretum admittatur.

---

Ole Worm, Museum Wormianum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Museum_Wormianum.
