# Museum Wormianum iii

Ole Worm, Museum Wormianum, iii. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/iii
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/iii

Illa scilicet, quae per universum dispersa Solem interdiu lucere facit, Lunam innumerabilibus comitatam syderibus noctu excubias agere jubet, aethera, terras, maria, singula suis incolis exornat, & per quicquid ubique est mirificè diffusa in mirandâ humani corporis Fabricâ maximè elucet. Caeterùm, audaculum judicabunt me forsan non pauci, quod, juvenis adhuc, aetatis invidiam non timens, hoc serto me Majestatis Tuae aram adornaturum promittam, quod si in potestate meâ esset, non modo Magnatum opes aequarem, sed cum ipsis Diis de felicitate certare possem. Sed & magnas Terrarum Regionumque moles in exiles chartarum particulas, tanquam in scenam, introduxit erudita Antiquitas, &, quicquid coelestium corporum supra nos esse videmus, exili globo arctasse Archimedem constans fama est. Tentavit tale aliquid, Parens, heu quondam, meus, qui vastissimae Naturae scrutator indefessus, mirator assiduus, intra angustos privatarum aedium parietes vastum augustumque Naturae hoc Numen, nec infelici planè successu, nec irrito nisu, concludere laboravit. Praeter enim quae in Patriam nostram liberali manu collata nemini negata orbis Conditor voluit, ab utroque Solis termino, utroque Oceano, Naturam ad se invitavit, ex Meridie venientem hospitio excepit, &, ne quid inexpertum relinqueret, neque Septentrionem insalutatum voluit, hoc agens: ut, quantum fragilis & laboriosa mortalitas permitteret, in secreta ejus penetraret, nec pateretur in suâ Patriâ ignorari, quae, ut in hominum oculis versarentur, orbi data erant. Et cum denegatum mortalibus diu vivere sciret, faciendum sibi hitp:sidigi. ub. uni-heidelberq. de / diglit worm

---

Ole Worm, Museum Wormianum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Museum_Wormianum.
