# Museum Wormianum viii

Ole Worm, Museum Wormianum, UNIVERSITATS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/viii
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/viii

Ex eo igitur, quo primum Naturae Historiam in hac Academiâ Regiâ docere coepi, nullis parcens sumptibus aut laboribus, rerum naturalium thesaurum haud contemnendum colligere coepi: Quem oculis omnium Naturae cupidorum exponere possem, ac de singulis ita disserere, ut eorum nomina, naturas, proprietates, descriptiones & usus (quantum quidem explorare, & ex optimis ac fide dignis autoribus haurire licuit) exhiberem, quo hisce ad reliqua Naturae adita viam sternerem expeditiorem. Quod meum institutum cum multis placuisset, non destitere conatus juvare, ut aliquot annorum decursu opes nostrae in eam creverint amplitudinem, quam hoc libro tibi exhibemus. Quo dissertationes nostras, de hisce publice ad Auditores habitas, exhibemus, ex quibus si quid commodi ad Studiosam Iuventutem redundet, est quod nobis gratulemur, Deoque conatus nostros promoventi gratias agamus. Ne verò rerum tam diversarum varietas confusionem pariat, aut incertis vagemur legibus, quatuor libellis omnia persequi decrevimus. Quorum primus Fossilia exhibebit, sub se Terrarum varia genera, succorum concretorum diversas species, lapidum tam communium, quam pretiosorum, seu Gemmarum varietatem, Metallorum quoque & Mineralium familias, naturas & proprietates. Secundus continebit Vegetabilium rariorum & exoticorum historias & partes; Radices, folia, ligna, cortices, fructus, gummata, succos. Tertius Animalium dabit classes, Terrestrium, Aquatilium, Amphibiorum, Reptilium & quae huc spectant. Quartus, varia, ex dictis jam naturalibus, arte elaborata, quorum contemplatio curioso lectori & utilis & jucunda futura est. Ita verò in totâ hac versabimur historiâ, ut nec necessaria omisisse, nec prolixitate nimiâ taediosi fuisse videamur: nihil tractantes, cujus non particulam aliquam, ad minimum, in Museo nostro demonstrare liceat. Poteramus quidem aliis multis hic non descriptis, quae tum in thesauris rerum exoticarum Sereniss. Regis Nostri FRIDERICI III. tum in Museis amicorum hic degentium, extant, & quidem bonâ eorum veniâ, hanc nostram Historiam locupletare. Sed alienis pennis nos ornare noluimus, contenti propriis. Quibus si tibi non displicuerimus, Amice Lector, est quod laetemur, & sat gratiarum relatum existimemus. Caeterum, si quae hic offenderis, inter Exotica in primis, Tibi melius cognita & perspecta, rogo nostros conatus benigne interpreteris, & tuas nobiscum communices accuratiores observationes, dabitur forsan occasio, aut per Appendicem, aut Paralipomenâ, ea quae desideras annotandi, atque haec uberius locupletandi. Quod non sine honorificâ Tui mentione fiet. Interea vale, &, quâ potes, Symbolâ juva. AUTHOhttp:ssdigi. ub. uni-heidelberg. de/c

---

Ole Worm, Museum Wormianum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Museum_Wormianum.
