Latin
1
Oresmius, NICOLAUS ORESMIUS (c. 1320 - 1382) 1
Not analysed yet
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 Prologus. Quibusdam videtur quod aliquis rex aut princeps, auctoritate propria possit de iure vel privilegio libere mutare monetas in suo regno currentes, et de eis ad libitum ordinare: ac super hoc capere lucrum aut emolumentum quantum libet: aliis autem videtur oppositum. Propter quod, intendo in praesenti tractatu de hoc scribere, quid secundum philosophiam Aristotelis principaliter videtur mihi dicendum; incipiens ab origine monetarum, nihil temere asserendo, sed totum summittendo correctioni maiorum, qui forsan ex eis, quae dicturus sum, poterunt excitari ad determinandum veritatem super isto; ita, ut omni cessante scrupulo, omnes in unam possint sententiam pariter convenire, et circa hoc invenire quod principibus et subiectis, immo toti reipublicae proficiat in futurum.