# NICOLAUS ORESMIUS (c. 1320 - 1382) 10.1-2

Oresmius, NICOLAUS ORESMIUS (c. 1320 - 1382), 10.1 to 10.2. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oresmius/nicolaus-oresmius-c-1320-1382/10.1

Capitulum X: De mutatione proportionis monetarum. Proportio est rei ad rem comparatio vel habitudo: sicut in proposito; monetae aureae ad monetam argenteam debet esse certa habitudo in valore et precio. Nam secundum hoc quod aurum est de natura sua preciosius et rarius argento, et ad inveniendum vel habendum difficilius; ipsum aurum aequalis ponderis debet praevalere in certa proportione; sicut forsan esset proportio XX ad unum, et sic una libra auri valeret XX libras argenti, et una marcha XX marchas, et una uncia XX uncias, et sic semper conformiter; et possibile est quod sit una alia proportio, sicut forte XXV ad tria, et quaevis alia; verumtamen ista proportio debet sequi naturalem habitudinem auri ad argentum in preciositate, et secundum quod instituenda est huiusmodi proportio, quam non licet voluntarie transmutare, nec potest iuste variari, nisi propter causam realem, et variationem ex parte ipsius materiae, quae tamen raro contingit; ut si forsan notabiliter minus inveniretur de auro, quam ante, tunc oporteret quod esset carius in comparatione ad argentum, et quod mutaretur in precio et valore. Si parum aut nihil sit mutatum in re, tunc hoc nullo modo posset licere principi. Nam si huiusmodi proportionem ad libitum immutaret, ipse per hoc posset attrahere sibi indebite pecunias subditorum, ut si taxaret aurum ad parvum precium, et illud emeret pro argento, et inde augmentato precio, rursum venderet aurum suum vel monetam auream, vel conformiter de argento; illud esset simile, sicut si poneret precium in toto frumento regni sui, et emeret et postea venderet pro maiori precio. Quisque certe potest clare videre, quod ista esset iniusta exactio, et vera tyrannis, immo videretur violentior et peior quam illa fuerit quam fecit Pharao in Aegypto. De qua Cassiodorus inquit: Ioseph legimus contra famem funestam, emendi tritici dedisse licentiam, sed tale posuisse precium, ut suae subiectionis avidus populus se venderet, potius alimoniam mercaturus; quale fuit rogo tunc miserum vivere, quibus acerba subventio libertatem suam videbatur adimere, ubi non minus ingemit liberatus quam potuit scire captivus? Credo virum sanctum hac necessitate constrictum, ut et avaro principi satis faceret, et periclitanti populo subveniret; haec ille.

---

Oresmius, NICOLAUS ORESMIUS (c. 1320 - 1382). Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/oresmius.html.
