# NICOLAUS ORESMIUS (c. 1320 - 1382) 24.1-2

Oresmius, NICOLAUS ORESMIUS (c. 1320 - 1382), 24.1 to 24.2. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oresmius/nicolaus-oresmius-c-1320-1382/24.1

Capitulum XXIV: Responsio ad praedicta, et conclusio principalis. Quamvis in solutione primi argumenti forsan multae difficultates possent occurere, verumtamen breviter transeundo pro nunc occurrit mihi quod ne principes fingerent talem necessitatem esse quando non est, sicut fingunt tyranni, ut dicit Aristoteles determinandum est per communitatem vel per valentiorem eius partem, expresse vel tacite, quando qualis et quanta necessitas imminet. Expresse dico, quod ad hoc debet congregari communitas, si adsit facultas; tacite vero, si fuerit tam festina necessitas, quod populus vocari non possit, et tam evidens quod postea appareat notorie? Tunc enim licet principi aliquid recipere de facultatibus subditorum non per mutationem monetae, sed per modum mutui, de quo postea facienda est restitutio plenaria. Ad aliud cum dicitur, quod princeps potest habere privilegium mutandi monetas, primo non intromitto me de potentia Papae, sed puto quod nunquam hoc concesserit, nec concederet; quoniam sic ipse daret licentiam malefaciendi, quam nullus bene operando meretur accipere. De Imperatore autem Romano dico, quod ipse nulli principi potuit unquam privilegium dare faciendi illud quod sibimet non liceret, sicut est talis mutatio monetae, ut patet ex praedictis. De communitate etiam dictum est in capitulo secundo, quod ipsa non potest mutare monetas, nisi in certo casu, et tunc in ipsa committeret hoc principi cum limitatione rationabili, quae potest ex eodem capitulo et aliis apparere, iam hoc non faceret princeps tanquam principalis auctor, sed sicut ordinationis publicae executor. Ad aliud autem cum dicitur quod communitas cuius est moneta, potest se spoliare suo iure, et illud totum principi tradere, et sic totum ius monetae devolveretur ad principem; primo videtur mihi quod hoc nunquam faceret communitas bene consulta; nec etiam sibi licet quomodolibet mutare monetas aut male uti re sua, ut dictum est capitulo XXII. Item, communitas civium, quae naturaliter est libera, nunquam scienter se redigeret in servitutem, aut se subiiceret iugo tyrannicae potestatis. Si igitur ipsa decepta, aut nimis territa vel coacta, concedat principi tales mutationes, non advertens inconvenientia quae sequuntur, et ex hoc serviliter se fore subiectam, ipsa potest hoc statim aut quomodolibet revocare. Item, res quae spectat alicui quasi de iure naturali, non potest ad alterum iuste transferri. Sic autem pertinet moneta ipsi liberae communitati, ut satis patet ex capitulis primo et sexto; sicut ergo communitas non potest concedere principi quod ipse habeat auctoritatem abutendi uxoribus civium quibuscumque voluerit, ita non potest ei dare tale privilegium monetarum quo ipso non posset nisi male uti, exigendo tale lucrum super mutatione earum; ut satis patet ex multis praecedentibus capitulis. Per hoc etiam patet illud, quod addebatur ulterius de communitate non concordi in ordinatione monetae, quae potest condescendere, quantum ad hoc, in principis arbitrio. Dico quod sic potest quantum ad aliqua et ad tempus, non sibi concedendo potestatem tanti lucri sumendi super indebitis mutationibus supradictis.

---

Oresmius, NICOLAUS ORESMIUS (c. 1320 - 1382). Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/oresmius.html.
